Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)
Barsi egyházmegye
Barsi egyházmegye 75 nullam eosdem ratione templi, pastorum, aut liberi exercitii impetitionem aut turbationem habuisse, sed semper in eodem templo exercitia religionis pacifice et quiete peracta fuisse. II— testis Martinus Torda, Romano Catholicus, incola Magyaradiensis, subditus domini Volfphangi Goszthonyi, annorum circiter 75 juratus, examinatus fassus est ad 1—: bene recordatur et scit incolas Füzes-Gyár - mathienses semper libero in suae Helveticae religionis exercitio fuisse et exstitisse, nec alterius professionis pastores, sed tantum Helveticae addictos eotum habiusse. Ad 2—: per omnia, prout primus testis, hoc tamen addito, quod semel provisor Ujvariensis eminentissimi domini cardinalis, priircipisque clementissimi cum militibus possessionem Fiizes-Gyarmath agressus est, incolasque domi repertos templo primum inclusos, expost vero 4 eorum captivos Posonium adduci curavit, ubi per spatium unius integri anni in captivitate existentibus unum eorundem45 mors eripuit, ab coque tantum tempore praespecificatos in deutri punctis incolas in turbatione esse, nec alios nisi admodum reverendum dominum Joanem Rácz, eumque unico duntaxat anno, sicut et reverendum dominum Gasparum Knolszky ecclesiae Fiizes- Gyarmathiensi sese introducere cupientes scire et fateri potest. III— testis Jacobus Pálinkás, etiam Romano Catholicus, ibidem et eiusdem spanus, annorum circiter 57 juratus et examinatus fassus est per omnia deutri puncta similiter, prout46 secundus in ordine testis praecedens. IV— testis Mathias Bánya, Romano Catholicus, incola Dalmadiensis, subditus relictae viduae domini condam Joannis Frehy, annorum circiter 40 juratus, examinatus fassus est ad 1— directe, sicuti priores tres testes. Ad 2— etiam parilormiter, eo addito, quod cum reverendus dominus Joannes Rácz possessionem Fiizes-Gyarmath cum rectore suo, affine videlicet praesentis testis intrare voluisset, tandem incolae etiam eiusdem loci oppositione resistebant, nec co ipso praefatum dominum reverendum admiserunt. V— testis nobilis Joannes Nyilas, in possessione Kis Kér degens, annorum circiter 50 juratus et examinatus fassus est, quod fuissent semper in libero religionis exercitio, sicut et possessionem Fiizes-Gyarmath pro residentia et inhabitatione superintendentis professionis Helveticae habitam recordatur, prout et eosdem ibi inhabitasse, bene scit. Ad 2—, sicuti prccedentes omnes. VI— testis nobilis Michael Nagy, ibidem degens, annorum circiter 76 juratus et examinatus ad 1— fatetur sine omni impetitione pastorem superintendentem Füzes Gyarmathienses habuisse, nec de aliqua persecutione, quae fuisset ante haec disturbiorum tempora mota, recordatur. Ad 2—: bene scit A szövegben hibásan eisdem alak szerepel. 46 A szövegben helytelenül ac szerepel.