Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)
Veszprémi egyházmegye
500 Veszprémi egyházmegye apud nos habitantium, verum etiam talium, qui peregre ad templum Romano Catholicorum apud nos existens convenire solent, eademque conscriptio medio comitatus Consilio Locumtenentiali ante aliquot annos submissa fuit, rebus interim nostris hac in parte in statu quieto relictis, donec illis hoc jam anno 1768. mense Martio emanatum, et hic sub C. humilime advolutum Consilii Locumtenentialis intimatum in novum motum egisset, denuo demandando, ut conscriptio supra demisse memorata reiteraretur. Nos vero, possessionis Padrag incolae, licet eadem exercitii antiquitate juxta acta Commissionis Pestiensis gaudeamus, qua Kenesienses et Veres Berenyienses gaudent, easdemque cum iis vicissitudines, eodemque tempore perpessi sumus, usque ad annum 1749., quo simul impetiti, etiam benignam coniunctim cum iisdem protectionem obtinuimus; tamen anno hoc memorato non obstante regia Maiestatis169 Vestrae Sacratissimae protectione, non obstante etiam comitatus inhibitione, ne quidquam contra nos via facti tentaret dominium terrestrale, patres nimirum Jesuitae Jaurinenses, pater eorum procurator oratorium nostrum decusso pessulo, clavique nova fieri curata via facti nobis ademit, nulla subsecuta violentiae huius satisfactione minister nihilominus eotum adhuc relictus et officio suo hucdum fungens devotiones quotidianas, concionesque sacras in domo sua celebrat misero populo, ob angustiam eiusdem magnam partem foris, sub diu subsistere coacto, cuius tamen multitudo notabilis est. Praeter nos enim loci incolas Helveticae confessioni addictos ad 217 adsurgentes ex vicinis possessionibus, exercitiis suis partim diversis temporibus privatis, partim alias destitutis, ut sunt Tosok, Tosok Berény, Ajka, Rendek, Miske, Dörög, Halimba, Cse-Kut et Öcs170, magno numero, et vel levissimo calculo 480 confluere solent. Quibus omnibus, imprimis autem peregre adeuntes171, et vel itineris fatigiis, et hyeme quidem frigore, aestate vero nimio calore et pluviis confectis, quam durum sit, aeris adhuc et tempestatum iniuriis durantibus devotionibus sub libero coelo exponi perbenigne Maiestas Vestra Sanctissima ipsa per se animadvertere dignabitur. Et vel haec calamitas nostra nondum magna satis esse ex iis videtur, quae respectu nostrae vigore sub B. jam humilime acclusi Consilii Locumtenentialis intimati anno adhuc 1753. et proxime sub C. anno currenti ordinata sunt. Quae omnia ne eo colliment, ut nos vel hucdum satis infelices, longe adhuc infeliciores una cum iisdem efficiamur, qui sacra nostra frequentant, justo metu et consternatione in antecessum jam perculsi fuissemus, nisi nos ex una quidem parte bonitas et innocentia causae, ex alia vero gratiae, be169 A szövegben hibásan kétszer szerepel. 170 A szövegben helytelenül: Őrs. 171 A szövegben helytelenül: adeuntibus.