Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Veszprémi egyházmegye

Veszprémi egyházmegye 501 nignitatis et amoris justitiae Maiestatis Vestrae Sacratissimae spes imo fidu­cia solarentur. Clementissima domina! Ex praemissa antiquitatis exercitii apud nos omnes vigentis genuina, non minus, quam suis fundamentis nixa deductione benigne perspicere dignabitur Maiestas Vestra Sacratissima, quantum dolorem id in animis nostris excitare debeat, quod non obstantibus soli­dissimis fundamentis nostris tam publicis regni legibus, quam benignis quoque resolutionibus anno 1723s et [ 17]31- emanatis, omni exercitii religionis confessionis nostrae turbatio in simpliciter modum et finem ponentibus superstructis, nos tamen continuis inde ab anno 1749. durantibus impetitionibus, amissionisque exercitii religionis nostrae periculis expositi (et quidem opera dominorum nostrorum terrestrium) esse debeamus, qui alias omni tempore, omnibusque occasionibus, et ipso quoque anno 1766., quo passim alii subditi contra dominos suos terrestres tumultus non con- temnendos excitabant, debitum erga eosdem ' obsequium observantes, quaecunque nobis demandata sunt, contra ullam tergiversationem praes­titimus. Quod autem ad altissimum regium servitium attinet, in eo adim­plendo id omni contentione semper et ubique egimus, nec vel promtitudine, vel diligentia et fide ulli subditorum Maiestatis Vestrae Sacratissimae sive Romano Catholicae, sive alii cuicunque religioni addicto cederemus. Quae promptitudo et fidelitas nostra (etiam si nullum in ullis legibus publicis, nullum in supracitatis benignis resolutionibus praesidium rerum nostrarum haberemus) solae nobis a gratia et benignitate Maiestatis Vestrae Sacratissimae in possessorio rei tam innocentis, quam oratoria, in iisdem* 173 174 peragi solitum cultus divini exercitium est, omnem benignam manuten- tionem et protectionem promereri deberent. Sed non deest nobis etiam antiquitas exercitii religionis omnibus tribus locis hucdum vigentis, ipsum etiam, ut supra humilime deduximus, annum 1681.175 superans. Nam, quod anno 1700. violentia dominii terrestralis assistentia militari suffulta nos ex usu exercitii ad modicum tempus excussit, id prout jus nostrum praehabitum non peremit, nec perimere potuit, ita pari violentiam intendenti 76 nullum acquisivit. Adeoque cessante violento in iis, quae nostra erant, possessorio alieno, continuatio usus nostri praehabiti non tantum legalis, sed plane naturalis fuit, hodieque pro tali censeri debet. Quae causa fuit, quod etiam Commissio Pestiensis Religionaria177 per articulum 1 A szövegben helytelenül: ergo. 173 A szövegben helytelenül: eisdem. 174 A szövegben helytelenül: iisdemque. 175 A szövegben helytelenül: 1781. 176 A szövegben helytelenül: intenti. 177 A szövegben helytelenül: religiose.

Next

/
Thumbnails
Contents