Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Veszprémi egyházmegye

482 Veszprémi egyházmegye sum nobis fuisset, mortuo vero, quemadmodum124 125 aliorum similibus in casibus constitutorum et hucdum usque medelam ad Augustum Gratiarum Maiestatis Vestrae Sacratissimae Thronum quaerentium preces effectum sortirentur, exspectandum rati, studio hucdum distulimus. Cum vero de die in diem exspectantes calamitatem, quam ex defectu cultus divini, occasionisque prolium nostrarum in notitia eius religionis et humanitatis adeo instruendarum pati cogimur, magis adhuc quotidie augeri cum intensissimo cordium nostrorum dolore videamus: nunc demum Augustum Gratiarum Maiestatis Vestrae Sacratissimae Thronum confugere, Maiestatemque Vestram Sacratissimam precibus orare cogimur, ut pro connato sibi justitiae amore ac iniuria affectos contra potentiores protegendi ac defendendi studio benigne ex praemissis cognito casu ac iniuria nostra eam nobis satisfactionem clementissime impendere dignetur, ut pristinum privato tantum facto dominali apud nos turbatum et sublatum exercitium nostrum denuo post tot annos restaurare valeamus. Rationes ad hoc nobis benigne indulgendum ipsa supra humilime deducta species suppeditat: 1°: Enim exercitium nostrum ab antiquissimis temporibus continuo apud nos viguit, factoque solum privato dominii turbatum est, ideoque 2°: ut a Maiestate Vestra Sacratissima velut conservationem ac protectionem nostri divinitus sibi delatam habente, ac ipsa quoque non semel benigne nobis promittente excessus idem, iniuraque nobis contra jus et fas illata corrigatur ac reparetur, naturali Maiestatis Vestrae Sacratissimae benignitati et justitiae amori congruum est. 3°: Tota possessio praeter quatuor subditos et nonnullos inconstantis mansio­nis homines, ut sunt opiliones, a religioni nostrae addictis colitur, quorum et numerus is est, et facultates eae sunt, ut citra destructionem vel enervationem nostri unum ministrum, unumque ludi magistrum praeterea more nostro paucis contentos facile alere possimus. 4°: Vestrae etiam Maiestatis Sacratissimae et publici plus interest subditos habere Deo servientes et ad officia erga Deum ac proximos, erga quoque principem observanda edoctos, quod tamen sine ministro ac ludi magistro fieri nequit, quam in diem brutorum instar viventes ac excrescentes, nec, quid rectum aut conveniens sit, cognitum habentes122. Proinde Maiestatem Vestram Sacratissimam suplices iterum, iterumque instamus, ut nobis amissum praededucta ratione exercitium nostrum cum introductione ministri ac ludi magistri, oratoriique extructione clementissime readmittere dignetur. 124 A szövegben hibásan; quemnam. 125 A szövegben hibásan: habentis.

Next

/
Thumbnails
Contents