Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)

Komáromi egyházmegye

244 Komáromi egyházmegye hac in parte impetitionibus, et via etiam facti attentanda desumptione securi sumus. Auget hac in parte conceptum metum nostrum recens quoque prae­dictorum dominorum terrestrium factum. Dantur nimirum in defluvio ad confinia territorii nostri Danubio molae quaedam plurium coincolarum nostrorum, ad quas non exiguus in locis vicinis degentium molendi caussa confluxus est. Horum in gratiam commu­nitas nostra ab immemorabili tempore certum de communi pascuum ea sub conditione concessit, ut nempe molarum illarum possessores singulis a molis quotannis singulos tres modios sive quartales65 66 pro ludi magistri nostri et notarii usu, intertentionisque facilitate conferrent. Viguit haecce consuetudo apud nos ad praesentia usque tempora imperturbate, hocque ex fundo ludi magister et communis noster notarius subsistendi media in parte habuit. Hoc vero anno currenti hic quoque fundus a saepefatis dominis nostris terres­tribus occupatus, nobisque subtractus est praeiudicio et onere nostro admo­dum gravi et fine, ut cuivis planum est, eo, ut fundus nobis, unde huiusmodi homines alere possimus, si non totus, ad minimum sufficiens, desit. Clementissima Domina! Maiestas Vestra Sacratissima notum habere dignatur fideles evangelicos subditos suos Augustanae et Helveticae con­fessioni addictos vigore expressarum patriae legum, non solum illarum, qui­bus liberum exercitium eorum65, adeoque ministrorum et ludi magistrorum quoque intertenendorum usus generaliter sancitur, sed etiam singularium confirmati[varum]67 templa sua et parochias, scholasque una cum eorum bonis et proventibus possidendi jus habere, fundos a quibuslibet contribu­tionibus et censibus civilibus exemptos68 69 haberi. Quae sane leges, prout etiam aliae omnes, cum natura sua sanctae sint, adeoque nullo privato sive dominorum terrestrium, sive aliorum quorumque facto violari queant, et cum etiam per omne nefas violantur, per Suppremam Regiam Maiestatem velut earum custodem et vindicem integritati suae restitui, miuriaque passa sua jura conservari debeant, sed simul etiam ipsis naturae legibus conveniens sit, ut quem quisquis70 intertenendi jus et libertatem habet, eiusdem etiam vitae media suppeditandi, vel si actu habeat, conservandi habeat jus, Maiestatem Vestram Sacratissimam supplices obtestamur, ut71 nos in praededucta ministri nostri et ludi magistri decimas ex qualicunque procreatione praestandi libertate et immunitate hucdum semper salva et integra, prout etiam praespecificatae farinae quantitatis ludi 65 A szövegben hibásan: quadrantes. 66 A szövegben hibásan: liber exertitii eorum. 67 A másoló a szó végét nem tudta kiolvasni. 68 A szövegben hibásan: exemtos. 69 A szövegben hibásan: injuriamque passis. 70 A szövegben hibásan: quis. 71 A szövegben hibásan: et.

Next

/
Thumbnails
Contents