Hudi József (szerk.): Dunántúli egyházleírások a XVIII. századból - A Pápai Református Gyűjtemények Kiadványai, Forrásközlések 5. (Pápa, 2002)
Komáromi egyházmegye
Komáromi egyházmegye 243 Jelen másolatot az igaz és valódi eredetijével megfelelőnek ismeri el Komáromban 1766. június hó 9-én Bossányi András, ugyanazon tekintetes Komárom vármegyének rendes jegyzője s. k. A radvanyiak dolgába adott be Ő Felsegenek agens Nagy Sámuel uram Hlyen instantiat: Sacratissima Sua Maiestas! Etsi omnino vigore benignae Maiestatis Vestrae Sacratissimae resolutionis comitatui nostro anno 1763. mensis Martio, medio Consilii Locum- tenentialis intimatae, qua nimirum contra dominorum nostrorum terrestrium novi post mortem prioris ministri ad nos introductionem impedientium conatus introductio eiusdem clementer admittitur, benigne iidem domini nostri terrestres simul vero etiam serio admonendi jubentur, ut sine benigno indultu Regio deinceps in negotio religionis nihil innovare attentent, verum semet benignis idealibus resolutionibus sub gravi secus incurrenda animadversione accomodent, quam Regio Maternam Maiestatis Vestrae gratiam et clementiam, nunc quoque grata mente, homagialique devotione recolimus, tamen idem nos novo ab aliquo tempore impetitionis genere molestare satagunt. Mortuo nimirum anno 1771. eo ministro nostro, quem penes benignam statim laudatam Maiestatis Vestrae Sacratissimae resolutionem anno 1763. induximus, praememorati domini nostri terrestres non tantum illico procreatione frugum ad viduam eius devoluturam decimas desumserunt, sed etiam a neo introducto eiusdem successore ministro et ludi magistro praetenderunt, ac cum eas hucdum legali non minus apud nos praehabito, quam toto etiam in regno vigenti usui inhaerentes simpliciter denegassemus, nimis quoque de violenta eorum ex cameris abductione, agrorum occupatione, et ludi magistri e domo sua protractione, baculique caesione interpositi64 exegerunt. Nos tamen ad haec omnia debita cum modestia respondimus Sacratissimam Maiestatem iisdem in locis, in quibus ministros nostros haberemus, eorum quoque vitae media, interque praeter alia etiam sata eorum libera ab huiusmodi praestationibus pertinerent, haberi et conservari clementer velle, adeoque nos etiam legali hac in parte hucdum praehabito et toto in regno vigenti usui inhaerere. Qua data responsione jus huc quidem et usum nostrum quamquam summa cum difficultate sustinuimus, nondum tamen ab ulterioribus eorundem 64 A szövegben hibásan: baculisque caesione interpositis.