Acta Papensia 2013 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 13. évfolyam (Pápa, 2013)

2013 / 2. szám - Forrásközlés - Köblös József: Bizonyságlevelek Páli Mihály lelkész pályafutásának kezdetéről

Forrásközlés 0> Acta Papensia XIII (2013) 2. szám enim divus apostolus praecepit: Ne cui cito manus imponatur, item debere eum, qui vocatus est, bonum testimonium ab extraneis habere, iique probentur prius, et deinde ministrent, eapropter nos, infrascripti ecclesiarum Helveticae confessioni addictarum inspectores fideliter testamur ac fidem facimus tenore praesentium, quibus expedit, universis, quod harum exhibitor, reverendus dominus Michael Páli legitimam vocationem ad sacrum ministerii gradum habuerit ab ecclesia Szemereiensi, bonumque testimonium sanctioris vitae nobis exhibuerit, quocirca praefatum hunc reverendum dominum Mi- chaelem Páli publice de dogmatibus fidei Christianae diligenter examina- vimus, et ratione doctrinae pariter ac morum dignum honore sacri ministerii invenimus, ac per solennem ordinationem, consecrationemque in numerum legitimorum DEI ministrorum cum religioso timore sancte cooptavimus. Idcirco eum tam secularibus, quam ecclesiasticis ubique locorum degen- tibus personis serio ac fideliter commendamus, ut pro legitimo verbi DEI praedicatore ac sacramentorum eius dispensatore eum agnoscere et revereri velint, ac operám eius in officiis divinis sine omni haesitatione sancte usurpare dignentur. In cuius quidem testimonii maiorem fidem literis praesentibus manus et nomina propria subicienda ac sigillum nostrae superintendentiae imprimen- dum curavimus. Actum Bony, die 8™ mensis Maii 1804. [SIGILLUM] Jacobus Torkos superintendens manu propria Samuel Mindszenti venerabilis tractus Comaromiensis senior manu propria Paulus Totth manu propria, venerabilis superintenden­tiae Helveticae confessionis Trans Danubianae generalis nótárius Paulus Búzás venerabilis tractus Papensis senior manu propria Georgius Ónodi tractus Barsiensis senior manu propria Stephanus Szentgyörgyi venerabilis tractus Interioris Simegiensis senior manu propria Sigismundus Ketskemeti tractus Peremartonensis senior manu propria [ 204

Next

/
Thumbnails
Contents