Acta Papensia 2012 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 12. évfolyam (Pápa, 2012)
Jubileum - Köblös József: Egy évforduló margójára. 400 éves a Dunántúli Református Egyházkerület
JUBILEUM 1612-2012 Acta Papensia XII (2012) 1-4. enim vocabulo18 assumendi: Hebr. 2,16., nunc inhabitandi: Joan. 1,14., Coloss. 2,9., mittendi: Gal. 4,4., ingrediendi in mundum: Hebr. 10,5., veniendi in carnem: 1 Joan. 4,2., apparendi: 1 Joan. 3,8., descendendi: Joan. 6,33.41.51.58., aptandi: Heb. 10,5. proponit, declarat, exprimit Scriptura mysterium unionis. V. Vi huius indissolubilis unionis facta est caro illa propria Filii Dei caro, et divinitas Verbi facta est hominis assumpti divinitas, unde a veteribus non sine rationabili mysterio dicta fuit Maria virgo ©eotokoc;, id est Deipara, eius enim personae, quae in divina et humana natura subsistit, mater est secundum humanitatem. VI. Quamobrem per et propter hanc naturarum coniunctionem seu unionem non solum non negamus, verum etiam fortiter asserimus cum Scriptura Sancta: excellentia dona supra omnem creaturae dignitatem in humanam assumptam a Filio Dei naturam collata esse, quae in baptismo facta sint auctiora, in resurrectione, ascensione in coelum et sessione ad dexteram Patris maxima, ita tamen, ut perpetuo discrimen maneat inter Deum et creaturam. VII. Inde dicimus Filium Hominis Jesum Christum esse aeternum, omnipotentem, omnipraesentem in sua propria divinitate, et Filium Dei aeternum dominum gloriae in tempore natum, passum, mortuum esse in propria sua carne (1 Pet. 3,18. et 4,1.) et proprio sanguine acquisivisse ecclesiam (Act. 20,28.), coelo contineri (Act. 3,21.), indeque venturum esse voce angelica attestante ad judicandum vivos et mortuos in propria sua carne. Et haec realisantur a Deo in reali suo corpore, ab homine in reali sua divinitate propter realem naturarum unionem. Huic adstipulatur Divo Augustino, dicens:19 utrumque in illo observandum est cum loquitur, vel cum de illo Scriptura loquitur, et quid, secundum quid dicatur, intuendum. Nam sicut 18 A szó beszúrva a lap szélén. 19 A lap szélén Augustinus: Epistola 57. ad Dardanum. Arry 10 «6*