Acta Papensia 2012 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 12. évfolyam (Pápa, 2012)
Jubileum - Köblös József: Egy évforduló margójára. 400 éves a Dunántúli Református Egyházkerület
JUBILEUM 1612-2012 Acta Papensia XII (2012) 1-4. unus homo est anima rationalis et caro, sic et unus Christus est Verbum et homo. Proinde quod ad Verbum attinet, creator est Christus; Omnia enim per ipsum facta sunt; quod vero ad hominem, creatus est Christus. Paulo post: Secundum hominem namque in terra erat, non in coelo, ubi nunc est, quando dicebat: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. Quamvis secundum id, quod Filius Dei erat, esset in coelo; secundum id vero, quod filius hominis erat, adhuc esset in terra, nondumque ascendisset in coelum. Similiter cum secundum id, quod Filius Dei est, sit Dominus gloriae; secundum id autem, quod est filius hominis, crucifixus sit; ait tamen Apostolus: Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.20 Ac per hoc et filius hominis secundum Deum erat in coelo, et Filius Dei secundum hominem crucifigebatur in terra. VIII. Eos autem, qui vel donorum utpote maiestatis et gloriae in assumptam naturam collatorum respectu naturam creatam vel finitam21 creanti et infinitae exaequant, ac cum Eutychete jam pridem ab ecclesia Christi damnato foedus ineunt, excogitatis quibusdam a se respectibus id efficere contendentes, ut humanam naturam aut in nihilum redigant, aut in Deum (quod tamen realiter facere nequeunt) transferant, cum palam sit, Deum, ut Augustinus loquitur, homini Christo gloriam dedisse, naturam non abstulisse,22 vel divinam consideratione humiliationis negant, statuentes et docentes, quia in Deum eiusmodi humiliatio et passiones non cadunt, Christum solummodo hominem esse, et non Deum, vel ignoratione unionis sepulti duas credunt in Christo personas esse, vel in unione naturarum communicationem idiomatum ab una sola natura, divina scilicet perfici, hoc est divinam naturam conferre, humanam accipere, nihil e suis proprietatibus conferendo, idque transitive neque tamen omnia idiomata in hanc communionem admittunt, sed ea saltem, quae ipsorum opinioni sufficientia esse videntur, cum tamen divinae naturae idiomata sint aőiaipera, sunt enim 20 A lap szélén 1 Cor. 2,8. 21 Eredetileg infinitam, az in áthúzva. 22 A hivatkozott rész: Et sic venturus est, illa angelica voce testante, quemadmodum ire visus est in coelum, id est in eadem carnis forma atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non abstulit. Augustinus: Epistola 187. 3,10. 11