Acta Papensia 2003 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 3. évfolyam (Pápa, 2003)
3-4. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején
Forrásközlés benigna Caesareo Regia adhuc in anno 1691. 2da Aprilis, ut praetenditur, elargita resolutio, quae salva semper benignae, ut praetenditur, resolventis Caesareo Regiae Maiestatis authoritate permanente nullibi in regno dignoscitur publicata aut in effectum deducta, quin si eatenus etiam domini comites aliquid juris contra nos formare possent, cum uti ipsi recognoscunt eiusmodi explanationum regiarum in articulo 30. novissimae diaetae Posoniensis fieri mentionem, hinc eventum quoque earundem a commissione132 articulari dependere. Ac proinde tertia ratio. Exceptio videlicet contra forum ex articulo 14. anni 1618. subinducta et in fulcimentum huius allegatus per recognitionem nostram juris dominii dominorum comitum a condominalitate resultus iisdem dominis comitibus nil adminicularentur, quia prouti jus dominii simpliciter iisdem competere non denegavimus, sic etiam simpliciter et generaliter nunquam agnovimus, nec agnoscere possumus. Habent enim jus dominii in sibi subiectos, non autem curialistas in negotiis saecularibus, in ecclesiasticis vero, conscientiae negotiis et respectu exercitii religionis jurisdictio illa restricta est ad statum praeallegatarum legum de eiusmodi libero religionis exercitio sancitarum, quae quidem leges ex plenitudine potestatis regiae non, ut eo intellectu, quo in ratione prima ab adverso haberetur, jus dominorum terrestrium intuitu exercitii religionis pro solis dumtaxat dominis Catholicis salvum relinquunt, verum quilibet articulus /:non obstante venerabilis cleri et dominorum saecularium contradictione:/ vim et robur firmitatis obtineret, obtinereque deberet. Infertur igitur, si articuli iidem jus eiusmodi pro dominis terrestribus Catholicis salvum reliquisset, iisdem contradicere opus non fuisset, sed quia Sua Sacratissima Regia Maiestas jurium suorum regalium, quae videlicet ex sola regiae potestatis plenitudine dependerent, uti et religionis negotium inter reliqua, esset optime gnara, eatenus fideles suos subditos Evangelicos non obstante venerabilis cleri et dominorum saecularium Catholicorum contradictione libero, ut praemissum, confessionis suae exercitio consolare, et in eo hucusque clementissime protegere placuit, imo illis, qui in eodem quoquo- modo turbati, aut in eum, qui ipsis beneficio ante recensitorum articulorum anni 1681. et 1687. competeret, statum necdum collocati essent, virtute articuli 30. novissimae diaetae Posoniensis modalitatem abusus remedendi clementissime ordinasset, extra quam alia methodus, precipue talis, uti domini comites Eszterhazy procedere intenderent, citra derogamen et praeiudicium, postpositionemque huius articuli in negotio religionis procedendi institui nullatenus posset. Ac proinde excelsae huic Cancellariae Regio Aulicae Hungaricae de genu humillime supplicamus, dignetur intuitu praemissorum apud Suam 132 B hibásan commissioni. Acta Papensia III (2003) 3-4. 257