Acta Papensia 2001 - A Pápai Református Gyűjtemények Közleményei 1. évfolyam (Pápa, 2001)

3-4. szám - Forrásközlés - Köblös József: A pápai reformátusok küzdelmei a szabad vallásgyakorlatért a XVIII. század elején

Forrásközlés assignari debere obsequiose152 censeremus. 153"Immo siquidem in praescito excelsae Cancellariae Regio Aulicae Hungaricae rescripto, finalibus utpote eiusdem clausulis hoc et id per expressum appositum haberetur, quod nimirum inclytus hicce comitatus interea privatum exercitium dominis Helveticae confessioni addictis Papensibus admittere possit, non autem debeat, occasione cuius resolvendae vel non resolvendae admissionis, licet iidem domini Helveticae confessioni addicti ex particulari ad generalem expost celebrandam huius comitatus congregationem relegati extitissent, iidem nihilominus contempta eiusmodi relegatione proprio motu et authoritate licentiam privati exercitii sibi vendicassent, taliterque tam benigno Suae Maiestatis Sacratissimae mandato excelsae Cancellariae Regio Aulicae Hungaricae rescripto /:alias optioni comitatensi in admittendo vel non admittendo ipsis exercitio submisso:/, quam vero comitatus huius relegatoriae commissioni manifeste contravenissent, sed nec in praesentiarum ab eiusmodi exercitio /dicet publice moniti:/ desistere vellent. Ob haec, et similia ausu temerario attentata notam contumaciae judicio et opinione nostra effugere haud valerent. Quae praemissa dum ex munere officii et obligationis nostrae in praescito dominorum Helveticae confessioni addictorum negotio in forma sincerae et genuinae informationis excelsae Cancellariae Regio Aulicae Hungaricae obsequiose repraesentanda habuimus, eiusdem nos ulterioribus favoribus et gratiis enixe commendantes manemus Datum ex generali congregatione nostra die 28. mensis junii in oppido Papa ce-lebrata, anno Domini 1719. excelsae Cancellariae Regio Aulicae Hungaricae servitores obligatissimi et humillimi: universitas dominorum praelatorum, baronum, magnatum et nobilium comitatus Weszprimiensis'153 MAGYAR FORDÍTÁS Felséges Magyar Királyi Udvari Kancellária, igen kegyes tisztelt uraink! Üdvözlettel és köteles szolgálataink ajánlásával az előbbieknek. Illő tisztelettel kézhez vettük a felséges Magyar Királyi Udvari Kancelláriának a most el­múló alulírt esztendő elmúlt március hónapjának 21. napján, az ausztriai Bécsből hozzánk 152 B demisse. isi- ni p Immo communitatem incolarum Papensium Helveticae confessioni addictorum propter vendicatam sibi proprio nutu et authoritate contra benignam Suae Maiestatis Sacratissimae benigni mandati mentem et praeinsinuatum excelsae Cancellariae Regio Aulicae nobis sonans rescriptum, alioquin juxta finalem eiusdem clausulam magistratui comitatensi admittendi vel non admittendi ipsis exercitii optionaliter submissum privati exercitii licentiam condignam poenam irrogare non dedignetur. Et haec erant, quae ex munere officii nostri in praescito dominorum Helveticae confessioni addic­torum Papensium negotio sincere et genuine proscribenda habuimus. 240 Acta Papensia I (2001) 3-4.

Next

/
Thumbnails
Contents