Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)
II. Szöveggyűjtemény
vectigalium teloniorum et tricesimarum taxa diaetaliter elaborenur ex ea tandem stabilem suum cursum retineat, hactenus autem privatim elaborata et publicata tariffa ex articulo 100. 1655. tollatur. 46. Ut tandem aliquando regnum hoc, quod maximis semper votis ambivit, commercium fovere et ex terrae nascentiis fructum aliquem capere valeat, taliterque circulatione pecuniae inter populum frequentiore miserae etiam plebi succurratur, instandum erit coram Majestate, ne frumenti aut vini venditionem extraneis (cui interdicto moravi etiam subsunt) prohibitam patiatur, dum enim illis beneficium emendi nobis beneficium vendendi adimitur, quo fit, ut quae Deus humano usui largit, velut indistraxibilia putrescant et corrumpantur. Articulus itaque 27. 1741. in effectum deducendus urgebitur. 47. Observatum est nonnullos dominos terrestres privilegiis nundinalibus provisos praesertim autem liberas regiasque civitates adeo iis male uti, ut ipsas nobilium personarum res eo delatas aut depulsas taxare alvescant(?) in ejus mali remedium siquidem nobiles in persona et rebus suis juxta articulum 35. 1498. ab omni taxali solutione etiam in quaestu immunes esse debeant, ut ejusmodi exactiones sub poena violentiae fiant, lege confirmandum. 48. Ex quo terrestres domini ob intollerabilem pascuroum pro propriis et colonorum suorum pecoribus excisorum stragem per salis vectores ea cum depravatione, ut rara herba ast sola a potiori radices remaneant inferri consvetam cogerentur terreni sui damnosam ita depascuationem interdicere, eam autem terreni deprivationem seu vectores continua serie commeantes seu terrestrale dominium in bonis maxime depositorio Szolnokiensi vicinis ad quae catervatim saepe ultra biduum morantes confluxuunt, effugere nequirent, supplicandum erit Suae Majestati, ut vecturae pretium, quo sic et terrae possessoribus per moderatae taxae desumptionem aliquatenus saltem de damnis satisfiat et ipsa plebs a fatigio suo aliquid mercedis referat meliorare dignetur. 49. Dum cehae densius regno huic inseruntur una rerum etiam victualium pretia multiplicari plus quam certum est nam, ita ob sumptuosam incorporationem rarescunt opifices, pretia autem manufacturarum accrescunt. His tamen sublatis velut alioquin nullatenus necessariis extra dubium est, quin ista incommoda illico sufferantur, sic namque opifices multiplicarentur, pretia rerum decrescerent, manufacturae plus accuratae et durabiliores (studio rem suam facilius distrahendi) evaderent, et denique universali etiam justitiae et beneficii distributio tangat unumquemque fieret satis nunc autem paucorum commoda plurimis damna sunt, unde cehae ista non aliter considerari possunt, quam inanes surcuti sparsim arbori succrescentes, qui ne alimoniae substantiam tenaere exsurgant, rescinduntur. Idem malum regno per cehas inductum est, non item, idem mali remedium pro quo sane praemissis ex causis instandum, si nihilominus cehae illae et varii abusus earum penitus e regno haud tollerentur saltem id effectuari adurgebitur, ut quibusvis quaestoribus mercatoribus opificibus et id genus hominibus absque omni caehalistarum influxu et dependentia liberum sit ubique et quocunque tempore res suas venui exponere. 82