Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)
II. Szöveggyűjtemény
50. Particulare est hoc, quod extra Budensium aurigarum ceham constitutis ultra triduum Budae mansio ac etiam excursio sit vetita. Sed beneficia ita restringere est media vitae retrahere quasi pluris foret paucorum augmentum quam multorum damnosa ab ejusmodi fructibus exclusio ac proinde praejudiciosi istiusmodi paucos ante annos prodeuntis abusus abrogationem urgebunt. 51. Remedium vix aliquod efficacius liberis regiisque civitatibus observandae exactius imposterum omnis generis limitationis poni posset, quam si prout in limitatione recipienda comitatibus ita in excessu non observatae limitationis directe comitatensi juridictioni, ut illa poenam propria sua authoritate in ipsis transgressoribus desummere valeat (salva in reliquis civico magistratui activitate) subjiciantur. Nunquam enim seu civium hoc in merito excessus competenter, ut ab iis desiderent, corriguntur seu etiam requisitioni nostrae aut justitiae satisfit, quodsi autem in sensu legis contra refractorios jure nobis agendum foret, plures numerari possent ejusmodi processus, quam dies in anno nam illi uno die saepius et numero plures excedere consveverunt. Praemissa itaque medela his petenda et etiam illegális, quae apud civitates praecario inolevit, praeemptionis abrogatio cum strictiori observasse, ultro confirmanda erit. 52. Et siquidem magistratus civiles nominanter vero Budensis et Pestiensis jam tantopere licentiae suae et praejudiciosae praxi indulserint, ut licet alter metropolis Hungáriáé locum obtineat, hic vero aeque in visceribus patrii soli constituatur Hungarorumque civium conditio et numerus in hac civitate fere par sit cum exteris, in electione nihilominus et distributione officiorum magistratualium tantus respectu hungarorum observatur contmeptus, immo etiam ad concivilitatem et opificia quo ad fieri poterit ea practicata non admissio, ut merito dici possit hungarum civem in proprio solo exulare, ut igitur scandalosus hic et peculiis ipsismet regiis perniciosus agendi modus tollatur, lege publica providendum erit, quatenus senatus adminus in medietate ex nativis literarum et patriarum legum peritis etiam aliunde eo inferendis viris et subjectis constituatur inque consulis et judicum electione ratio nationalitatis si non semper adminus alternative observetur, sed neque opifices ad ejusmodi senatorialia munia tanquam aliunde illiterati et concaehalistis suis convivere assolentes verum litterati pariter et integritate pollentes ac disinteressati nationalistae (absque praevia in in fundatum illum centum ac viginti quatuof24 item virorum caetum ingressione quam civici magistratus summe illegaliter requirunt) assummantur et constituantur, sic namque in territorio eorum juri etiam gladii ex lege adaequatius respondebitur. 53. In eo pariter praeinsertarum (Buda et Pest) civitatum ambarum haud obscure nationis Hungaricae odium experiri, quod licet complures praemialistarum nobilium comitatus hujusce praesertim judiciorum ordinariorum et comitatensium celebratione id ipsum exigente domos comparare vellent, nihilominus vel ipsa emptione manifesta variis excogitatis modis et viis a tali intentione praepediuntur ac plane removentur. Alii porro domos proprias tum inquam et alia civitate habentes diversas quasvis vexas et inconsvetas taxationes (prout hic Pestini certa pecuniaria Kihúzva: quatuorginta. 83