Pest-Pilis-Solt vármegye országgyűlési követutasításai a 18. században - Pest Megyei Levéltári Füzetek 38. (Budapest, 2015)

II. Szöveggyűjtemény

praeoccupatorum locorum exclusii. Quare ut similis confusio evitetur et conveniens ac necessarius ordo inducatur, excelsi proceres et inclyti status et ordines decernere quin dignum existiment, prout dubitare non possumus ita ea, quae a parte prenotatorum comitatuum in considerationem hoc in passu venirent, breviter attingere condignum existimamus. Comitatum Pestiensem et nunc eidem conjunctum Pilisiensem propterea, quod prope Budam sint et antiqua libertatis eorum praerogativa requirente nec comites habuisse declarant articuli 100. Vladislai regis decretum I. et 24. ejusdem II., quae ratio propinquitatis residentiae regiae comitatus hos per directum ab ipsa Regia Majestate nulla subalterna et vicaria provincialium comitum gubernatione intercedente dependentes fuisse, adeoque a subordinatione exemptos et regios districtus sive comitatus esse innuit. Neque haec praerogativa et consideratio per id, quod jam ab ordinato posterioribus constitutionibus notanter articulo 76— 1659. supremo comite ad instar aliorum comitatuum regatur cessavit aut mutata est, cum hoc ipsum praecautum sit tenoribus praeattacti articuli, quin imo potius secundario accedit, quod palatinali et locumtenentiali officio, quale secundum post summum regale fastigium est, honor horam comitatuum connexus sit, ita ut affixi semper maneant, pro ut olim sub ipsis gloriosae memoriae regibus Budae residentibus manebant, adeoque hac etiam in parte palatinus regni et regius locumtenens Regiam Majestatem representet. Unde si Buda, qua regalis residentiae locus Pestinum vero qua proximum inter liberas ac regias civitates sine omni quaestione primae censentur, quo loco habendi sint in ordine diaetalium sessionum praememorati cum tertio adhuc Soltiensi uniti comitatus, gratiosae considerationi et ordinationi excelsorum procerum et inclitorum statuum nostrum est humillime submittere, sive pro hac vice, quo convenienti videbitur modo accomodetur, sive finaliter determinetur, salva semper praerogativa et praecitatis legibus regni talem perduraturam sanctientibus. Caeterum in humillima submissione gratiis, et favoribus, insinuati perseveramus. Excelsorum procerum et inclitorum statuum et ordinum. Servi humillimi observantissimi ablegati comitatuum Pest, Pilis, et Solt articuliter unitorum 60

Next

/
Thumbnails
Contents