Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL duas modo praemisso darentur, pro nobis tamen in solido triginta duae permanere deberent. Unde siquidem praelibatus dominus fiscalis regius, obiectum donationis palatinalis excessum, controverso iure Esterhaziano, respectu omnium circumstantiarum, lege nullatenus demonstraret, quia nec demonstrare posset, legalis esset consequentiae, nos eatenus quoque tanquam iustos et legitimos eorundem bonorum possessores, ab ulteriori Fisci Regii impetitione absolvendos esse. MOL, E 117 11. cs. No. 132. 91. Meskó Adám királyi jogügyigazgató-helyettes a Neoacquistica Commissio Albizottságának Bécs, 1702. május 29. Miután alaposan megvizsgálta Osztroluczky Jánosné Justh Judit birtokszerzését, bebizonyítja, hogy a kamarával kötött szerződés alapján vásárolt birtokok nem illetik meg őt, mivel a Tripartitum szerint női ágon pénzért birtokot venni nem szabad. Ennélfogva Justh Juditot nem illetik meg a birtokok, és azokat a fiskusnak vissza kell adni. Excelsa Subdelegata Commissio[,] Domini[,] Domini gratiosissimi. Ex quod nuper Domina Juditha Juszt primo quidem Laurentii Szeleny, nunc vero Joannis Ostruliczky[!] egregiorum conthoralis, intuitu quaestinatorum bonorum, et in prima fiscali replica nominetenus specificatorum donationem illam, et statu- torias literas, quarum literae transactionales inclytam Cameram Hungaricam inter, et praefatam dominam Juditham Juszt initae, et celebratae mentionem facerent, non produxisset: verum pro nunc primo sacratissimi imperatoris, et regis Leopoldi literas donationales, intuitu praeassessorum bonorum, ex fundamento defectus seminis filiae suae, Susannae videlicet Szeleny, ex praefato priori domino, et marito suo susceptae, ac progenitae, impetrationis, Viennae 21[.] mensis Iunii anno Domini 1692. pro parte sua emanatas. Secundo autem praememoratae Camerae Hunga- ricae die 28[.] mensis Maii anni 1692. praetextu antelatorum bonorum, eandem cameram, et dictam dominam Juditham Juszt inter celebratas transactionales literas;227 vi quarum Fisco Regio pro omni praetensione, in praenuncupatis bonis, ex quocunque capite habita, ter mille, et quingentos florenos partim actualiter deposuit, partim vero se dinumeraturam appromisit: Fiscusque Regius ex hinc quo ad proprietatem, usque nimirum vires praespecificatae summae in se ipsum [...?] praesumpsisset. Tertio denique super praefata donatione regia, relatorio-statutorias venerabilis Conventus Sancti Benedicti de iuxta Gron suo modo peractas, et licet statutioni huiusmodi contradictio opposita sit quidem, quia tamen eiusdem contradictionis tabulariter interventam cassationem, adeoque statutoriarum purificationem declarando produceret: taliterque tum ex iure donationis purificata statu227 Ld. ezekről fent a 21., 28., 33. és 45. sz iratokat. 213