Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)
Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról
SOOS ISTVÁN tione firmatae; tumque contractus cameratis, et evictione fiscali bonitatem iuris sui declararet. Verum quia vi articuli 31[.] anni 1599. bene meritis bona conferri innueretur, mulieres autem sensu tituli 17. partis 1[.] servitiorum, adeoque meritorum incapaces redderentur. Imo etiamsi uxorum subinde nomina in similibus donationalibus inserantur, eadem tamen, consequenterque donatatiorum sexus foeminei posteritas 17. sed et 21. dictae partis 1. titulis per expressum innueretur, ex quo autem intuitu praefatorum bonorum subsecutam donationem, soli praefatae dominae Judithae Juszt donationis incapacem allegare, consequenterque donationem praenuncupatam nullam esse, dicere posset: ex hinque praefatam dominam Juditham Juszt in haereditatem, et proprietatem bonorum quaestionatorum ius non habere adstrueret. Et licet adverso antelata domina Juditha Juszt, se dictam donationem titulo mixtae donationis, consequenterque allegatae transactionis, evictioni Fisci Regii obnoxiae, acquisivisse praetenderet; per hoc tamen sibi ius perpetuum non vendicare valeret; cum ad casum mixtae donationis tituli 21[.] praecitatae partis 1. foeminei sexus homines non haereditatem bonorum, sed ius pecuniarum consequi posse per expressum declararet: hinc igitur fiscalis praeassumpta evictio nihil obstaret, tum ex praemissis: tumque etaim ex eo, quod onus eiusdem ad summam solummodo ter mille, et quingentorum florenorum sit restricta; et siquidem Fiscus Regius ad amissionem dinumeratae huiusmodi summae pecuniariae non contenderet, sed ex inhabilitate personae impetrantis ius haereditatis, in praescitis bonis latens, suum esse diceret, salvo meliori iudicio, censeret proprietatem saepe fatorum bonorum fisco, erga tamen summae ter mille, et quingentorum florenorum depositionem cedere. Accedit, quod huiusmodi donatio, sed et transactio cum praescitu excelsae Camerae Aulicae, quamvis ab adverso allegetur, factae, et inita fuisse, comprobari nequiret: unde vel ex hinc possessiones Aszod, Hered, et medietas in Kökinyesd Fisco Regio adiudicandas putarem; haecque pro replica, ad partis adversae obiecta censerem esse nunc sufficientia. Quibus maneo. Excelsae Subdelegatae Commissionis servus humillimus. Adamus Mesko mp. Viennae 29[.] Maii 1702[.] [A külzeten:] Fase. 20. No. 4to. In causa Osztrolucskiana[!] demisse repraesentanda introscripti Causarum Regalium Directoris. Ad Hatvan. Duplica. Aszod, Hered et port [io] in Kekenyes. [Címzés:] Excelsae Sacrae Caeasarae Regiaeque Maiestatis Subdelegatae Commissioni, Dominisf,] Dominis gratiossissimis. MOL, E 117 8. cs. Fase. XX. No. 4. 214