Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

SOOS ISTVÁN tinere: vi porro tituli 37. eiusdem partis 1. [Tripartiti] si conditio pro donatione obtinenda per expressum declarata non substiterit? ex tunc ipsam donationem cum collatione etiam iuris regii nullam esse, nihilque tenere, positive demon­straretur: idque propterea quia expositio, seu narratio sinistre facta fuisse com­probatur. Cum autem consensus regius donationis habeat, sensusque tituli 63. partis primae ad calcem id monstraret, igitur si donationes consequenterque etiam regii consensus ex fundamento sinistrae expositionis corruerent. Quantum praeterea ad portiones in Apes, Szántó, Almas, et Kőkényes existen­tes priori datae responsioni meae inhaereo: atque ex iisdem deduco, quod prae­tendam novam donationem praefatus dominus comes praetendere nequeat: per subnexas namque rationes suas idem dominus comes articulo 78[.] Vladislai decreti 1. minus satisfaceret, dum per expressum bonae fidei possessionem praecessisse innueret. Ex quo tamen dominus comes sicut in priori, ita in moderna quoque replica sua, literas suas prae manibus alienis existere non tantum assereret, ve­rum insuper etiam probaret, submitto alto ipsius excelsae Commissionis iudicio, utrum velit dicto praedii Kartal, et praedii Herecsen, con[...?] intelligerem: alio- quin enim cum proprietatem dominus comes praefata loca necdum salvavisset se habere, in periculo ammissionis eorum cadere deberet. Intuitu porro portionis in oppido Gyöngyös, et praedii Patha, ex quo sae- pefatus dominus comes illustrissimos aeque comites Adamum, et Simonem For­gács suos evictores esse allegaret, probaretque, non poterit denegari eidem mo­dalitás, quatenus sui ad defensionem eosdem proclamari facere possit; alioquin si hoc neglexerit, iuraque sua quoad has ambas portiones probare nequiret, Fiscus Regius acturus est sibi incumbenta. Denique quoad possessionem Hort, Fiscus Regius provocat se ad sua priora: atque haec omnia, nisi in parte eadem excelsa Commissio sui sapienti arbitrio pro acquisitione literarum ad certum extendere voluerit, veluti in quarta scriptura compraehensa, pro duplica fiscali, adeoque ultima scriptura, salvo meliori voto ruminanda et decidenda submitto: et maneo. Excelsae Delegatae Commissionis servus humillimus Adamus Mesko mp. Viennae 17[.] Maii 1702. [A külzeten:] Neoacquisticorum Actorum fasc. 19. No. 2do. In causa illustrissimi domini comitis Stephani Koháry demisse repraesentanda duplica introscripti Causa­rum Regalium v[ice]directoris. Ad Hatvan. No. Horth. [Címzés:] Sacratissimae Caesareo Regiaeque Maiestatis Excelsae Delegatae Com- missioni[,] Dominis!,] Dominis gratiosissimis. MOL, E 117 7. cs. Fase. XIX. No. 2. 208

Next

/
Thumbnails
Contents