Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

IRATOK A NEMESI BIRTOKJOG IGAZOLÁSÁRÓL siquidem rei, ex omissione ad fatendum haberi debentis consensus, accessit error, is amplius, per subsequentia sanari nequivit; de regula namque iuris, ea quae ab initio vitiosa sunt, tractu temporis coalescere nequeunt: quin imo altera iuris re­gula canente substantiae, et solenmium ommissio vitiat id, de quo agitur, cum ergo consensus regius substantiam, et solennitatem intrinsecam attribueret actu ad habilitatem fatendi, infertur per eiusdem omissionem, vitiatum, adeoque non va­lentem commissum fuisse actum. Quoniam termini rite, et legitime etc. in literis consensualibus inseri soliti non abs re, per regem in expeditionibus expressantur; sed ut vigorem habeant, et operentur, quodve de essentia instrumenti sint, cen­sendum foret: caeteroquin enim si tantum de stylo, uti ab adverso allegaretur, perque id pro quasi vagis terminis declararentur appositi dici deberent, quam facillime concluderetur, instrumentum illud validum foret quod rex confirmat, tametsi legale non esset; quid admittere praeiudiciosum foret: supponi namque rationabiliter, legaliter, sed et conscentiose debet, quod rex nonnisi si ea, quae rite, et legitime emanari consueverunt sit confirmaturus: si enim non rite, sed neque legitime emanata, id est, nec iuxta divinas, sed neque humanas leges factae ex­peditiones confirmarentur, eo ipso corruerent, nullaeque dici deberent: ergo sequi­tur terminos rite, et legitime operosos, et de substantia, et forma instrumentorum esse. Hinc igitur nihil evincit dilatatio argumentorum domini comitis, quod scili­cet fassio, per Barbaram Barius in loco authentico sit celebrata: siquidem ex prae­cedentibus impugnatum dignosceretur sed et aliunde rei praesentis, nihil ponderis praetensa haec allegatio attribueret: cum authentica huiusmodi fassio extrinse- cam, non vero intrinsecam in se complecteretur iuris solennitatem, habilitatem videlicet, et non habilitatem fatendi, adeoque utrum rite, et legitime? vel vero secus fassio facta? et per consequens expedita quouqe sit? positive ageretur, idcirco hoc argumentum non rem alleviaret, quin potius ad melius eandem impugnandam modum praeberet. Sequitur proinde quatenus circa universas circumstantias status causae be­ne ruminetur, quapropter optime REX Matthias consensui suo inseri iussit ad id, videlicet viribusque veritas et volens per id significare, si omnia ea, quae iuris, et legis sunt observabantur. Si praeterea substantia factae, aut flendae fassioni (prout videlicet casus est) substrata propria, et non aliena, reali, vel successorio titulo fuerit? verbo denique expositio, seu ad regem facta narratio vigorosa, et vera fuerit, consensus possit permanere: cum autem positione consimili evidenter de­monstretur regem semper condicionate benignum suum praebere, potuissetque consensum praebuisse; igitur si conditio per regem expressata aliter se tractu temporis demonstret fuisse, quam ut fuerat occasione suae resolutionis, sequitur sublata causa effectum quoque tolli: consequenterque similem regium consensum nullum esse. Quapropter tametsi obiiciatur ex adverso, quod quamvis praemissu omnia pro parte fisci ita, quemadmodum praemittuntur, se habeant; nihilominus ex sola iuris regii collatione vincere deberet pars adversa: quod Fiscus Regius simpliciter, et absolute negaret: quia sensu tituli 24. partis 1. [Tripartiti] imperator bonorum tenetur cum conditione, et declaratione substantialis meriti collationem regiam habentis, et non simpliciter, ex puro duntaxat iuris regii titulo donationem ob­207

Next

/
Thumbnails
Contents