Soós István (szerk.): Tanulmányok Pest megye monográfiájához 2. - Előmunkálatok Pest megye monográfiájához 5. (Budapest, 2008)

Soós István: Pest-Pilis-Solt vármegye és a Neoacquistica Commissio (1696-1703) - I. Iratok a nemesi birtokjog igazolásáról

SOOS ISTVÁN in sibimet ipsis contrarietas, in uno enim titulo quippe 10[.] partis 1. [Tripartiti] admitteretur, quod prius debeat habere consensum seu licentiam, in altero vero, et signanter 63. 65. et 66. eiusdem partis lae contrarium: quod admittere absurdum esset. Verum tamen praefatarum legum, titulorum quippe 35. et 63. [Tripartiti] sensum, immo legislatoris mentem, et intentionem penitus inspicienti recurret, quin potius eaedem leges argumentum suppeditabunt, quod tametsi iidem legales tituli innuant fassiones per unicas, et singulares personas initas, et celebratas consensu regio indigere, per hoc tamen non probari, quod talis singularis persona, sine consensu regio fateri queat: siquidem tituli 35. et 63. intelligi deberent re­spectu fassionem passive accipientium, et non active agentium illi enim qui age­rent, seu celebrarent fassionem, vi tituli 10. partis 1. praeallegati, pro activitate, seu habilitate fatendi, illi vero qui passive se haberent, in ordine ad recipiendas fassiones, iidem pro gubernatione, legalique tentione bonorum consensum ad no­men suum obtinere tenentur: sed et consideranti stylum patrium huiusmodi con­sensum intuitu gubernationis bonorum potissimum sonare, clarum evadet: quo­niam REX in stylo semper apponere, imo expressis verbis declarare consuevit, consensum videlicet suum benigne dedisse, si nimirum fassio rite, et legitime emanavit; id est possit emptor aut alter quispiam ex tali fassione obtenta bona tenere, si per habilitatem, et activitatem legaliter praemissam in personam sui factam translationem probare poterit. Et cum negata, in facto impetrationis huiusmodi regii consensus praxis clara sit, id complurimarum expeditionum exempla, in archivo excelsae Cancellariae Aulico Hungaricae contenta, et in causa familiae Paxy[!] fusius citata evidenter contestarentur:224 hincque esset, quod allegatus ab adverso tiftulo] 12[.] prolegalis Fiscum Regium non feriret: siquidem positivae regni legi praeiudiciosa, ab adverso allegata consuetudo probari non valeret. Ethymologia porro consensus, ex connexione sensuum allegata, non turbat Fisci Regii legalia petita, sed neque ea impedit: quia sicut respectu active, et etiam passive agentis fassionem consensus requiritur; pariter requireretur etiam respectu illius qui facultatem habet licentiam concedendi pro celebratione fassionis: dum enim lege cantum esset, singularem personam sine consensu regio disponere non posse, re­quiritur, ut ad humilem petitionem, et instantiam fateri volentis mera voluntas, et in­teger sensus connectatur cum illius voluntate, qui disponendi de lege habet sibi attri­butam, facultatem [...?] ut ut sumetur allegata haec ethymologia, nullatenus legali intentioni fiscali praeiudicabit, quin imo eandem consolidabit. Post haec occurit Fisco Regio solenniter protestandi occasio, quod praenun- cupatus dominus comes sensu praedeclaratae responsionis suae, ad regem Matthiam nihil aliud expositum fuisse recognoscat, quam occasione consensus in fassionem dandi instantiam formatam fuisse, per cuius confessati positionem, siquidem circumstantialis rei, statusque causae declaratio expressata non fuit, neque dicebatur quod Barbara Barius unica, et singularis persona, defectuique proxima, neque an avitica? an vero acquisitia bona? nec denicque utrum proproietaria? vel vero temporanea sint? declaratum extitisset: idcirco substantialis 224 Ld. a Paksy család birtokainak ügyében folytatott vizsgálatokat: MOL, E 117 11. cs. No. 134. és MOL, E 117 13. cs. (1697-1703). 206

Next

/
Thumbnails
Contents