1843-1844 Irományok 1. • Felséges Első Ferdinánd ausztriai császár, Magyar- és Csehországnak e' néven Ötödik Apostoli királya által szabad királyi Pozsony városában 1843dik esztendei pünkösd hava 14-ik napjára rendeltetett magyarországi közgyűlésnek irásai. / Pozsonyban / Az Országgyűlési Irományok Kiadóhivatalában / 1844

1843 / 7. ülés

Iß 7. Vies Írásai. Juntas 21-én 1843. concedimus, ut ipsi quemadmodum aliis temporibus praedecessorum nostrorum Regum Hungáriáé suprascriptis liberta­tibus et consuetudinibus usi sunt, ita etiam deinceps .... eisdem utantur. Caeleris exmissis imo concedimus et annuimus harum Litterarum nostrarum quibus Sigillum nostrum secretum est appensum .... mediante. Datum Budae feria sexta post festum App...........Michaelis Archangeli Anno Domini 1465 Regni nostri Anno .... vero secundo Sigillum Regium impendenti, et in facie Commissio propria Domini Regis. Collatum cum respectivis Instrumentis in Archivo Regnicolari existentibus , extract, per Valentinum Kirinich m. p. Regnorum Dalmatiae , Croatiae et Slavoniue Archivarium. B Excellentissime ac Illustrissime Domine Comes Baue ! Excelsi Proceres II. SS. et 00. ! Non sine intima animorum nostrorum consternatione experti sumus, quod generali Regnorum Dalmatiae, Croatiae et Slavoniae congrega­tione pro 22-a currentium praefixa existente, dum pro tali SS. et 00. copiosissimo numero Zagrabiam pridie conve­nissent, in servata pridie seu 2i-a Aprilis conferentia banali tales rumores spansi fuerunt, ac si idem Status et 00. nescitur qualem excessum , quove scopo patrare in animis haberent, dum porro ipsa hora pro congregatione praefixa jam jam appropinquasset, quamvis iidem SS. et 00. partim in domo regnicolari, partim in foro S. Marci pacifice con­stituti, nec quidem domum Comitatus, multo minus salam pro congregatione destinatam subingressi fuissent, aut vel minimum excessum commisissent, eo tamen non obstante, nonnulli ex SS. et 00. ad numerum 50 vix ascendentes, sub ductu excellentissimi Domini Episcopi zagrabiensis excellentissimum Dominum Comitem Banum ne sessionem ser­vet, interpellaverint, atque cum laesione connati juris bonae existimationis reliquos SS. et 00. certe numerum mille transcendentes, de tentaminibus bis nihil scientes, coram sua excellentia banali adeo plane denigraverint, ut ob metum alicujus excessus sessionem non servaverit, sieque terminus praefixae congregationis exspiraverit, dein autem horis pomeridianis ejusdem 22-ae Aprilis in conferentia ceteroquin extra locum pro servanda congregatione destinatum, in sala ut pote Tabulae banalis servata, cui nonnulli ex nobis quoque intervenerunt conclusum fuerit , ut suspiciones contra SS. et 00. eidem conferentiae non intervenientes infundatissime motae ad benignas Suae Majestatis Sacratissimae aures perferantur, et circa modum servandae congregationis SS. et 00. illos, quos minima minoritás in conferentia congregata gregarios compellavit, a congregatione an arcendos vel non arcendos altissima inviatio expetatur; et quia in apposita sub ipsa conferentia per magnificum Dominum Regni Protonotarium remonstratione coalitio ex toto eadem die procurari nequivisset, continuatio conferentiae ejusdem pro 23-a currentium hora matutina 9-a dilata exstiterit, in hac vero illi iidem , qui 22-a hora 7-a vespertina adhuc tam grandia pericula metuebant , ut plane a Sua Majestate Sacratissima contra talia remedium decreverint 23-a hora 9-a matutina nulla idmodi pericula adfuisse ipsimet recogno­scentes , suam excellentiam banalem interpellaverint et permoverint ut 24-a congregationem continuare dignetur, cujus tamen continuatio impossibilis est, cum initium non praecesserit, et multi ex SS. et 00. utique talem consiliorum mutationem intra unam noctem subsecuturam non praevidentes horis antemeridianis diei 23-ae ad propria rediverint. — Hinc ne nos infrascripti isthic remanentes et de praevia consiliorum mutatione informati jura reliquorum SS. et 00. qui ad propria rediverunt convellere velle subsumamur, isthic coram excellentia vestra, Excelsis Proce­ribus et II. SS. et 00. in forma solemnis Protestationis declaramus, quod juribus absentium tanto minus derogare veli­mus, quo certius est, quod intermedio tempore pro die hodierna alii SS. et 00. qui die 22-a Aprilis isthic nec risi fuerint, horsum confluxerint, adeoque non tantopere gravis suspicio, quantopere certitudo adsit omnia illa quae suae excellen­tiae banali praefigurata erant pericula, per nonnullos sectae illyricae adhaerentes, ex secundis sibi finibus atque interea tem­poris illos SS. et 00. qui pro termino 22-ae Aprilis non comparendo juri suo ad electionem ablegatorum prima die ex vetusta consuetudine et ipsarum banalium litterarum tenore suscipi debentem conquerendi in facto renuntiarunt hor­sum perducendos conficta fuisse. — Declaramus porro , quod contra omnem ignobilium credentionalibus haud provisorum influxum ita et contra ipsam ablegatorum electionem , ita contra praetensivos Comitatus zagrabiensis ablegatos instructionisque dietalis elabora­tionem sine nobis et illis Statibus et 00., qui praevia modalitate elusi domum abiverunt, tam nostro , quam et illorum nomine solenissime protestemur novumque congregationis terminum praefigi petamus, ea quae juris sunt generaliter reservando. — Zagrabiac, 24. Aprilis 1843. Excellentiae Vestrae, Excelsorum Procerum et II. SS. et 00. humillimi Comes Alexander Draskorich m. p.; Comes Antonius Erdőd)/ m. p.; Comes Vilhelmus Őrsiek m p.; ituro Georgius Rauch m. p.; Ituro Eecinus Rauch m. p.; Nobilis Antonius Jozipovich m. p.; Nobilis Ca­rolus JelUichich de Buzin m. p., nomine quoque suae consortis natae Comi/issae Sermaye; Nobilis Thomas Mallachich m. p.; Richardus Jellachich de Buzin m. p., nomine etiam suae consortis natae Baronissae Gal­lenfels; Nobilis Alexander Kovachich m. p.; Nobilis Ferdinandus Pucz m. p., sedrialis Asessor, Nobilis Joannes Terputecz m. p.; Nobilis Josephus Tünch m. p.; Nobilis Petrus Tomassics m. p. , sedrialis As­sessor. Nicolaus Stojanich de Selin m. p.; Ludovicus Mixich ile Alsó-Lukavecz m. p. ; Nobilis Daniel Farkas m. p.; Nobilis Stephanus Koosz m. p.; Nobilis Stephanus Paulekocich m. p.

Next

/
Thumbnails
Contents