1843-1844 Irományok 1. • Felséges Első Ferdinánd ausztriai császár, Magyar- és Csehországnak e' néven Ötödik Apostoli királya által szabad királyi Pozsony városában 1843dik esztendei pünkösd hava 14-ik napjára rendeltetett magyarországi közgyűlésnek irásai. / Pozsonyban / Az Országgyűlési Irományok Kiadóhivatalában / 1844
1843 / 7. ülés
i; C. Originale sub JVr. 45. de Anno 1477 Mathias Dei Gratia Rex Hungáriáé, Bohemiae etc. Fidelibus Nostris Magnificis, Egregiis, et Nobilibus cujusvis status , et conditionis possessionatis hominibus in Regno nostro Slavoniae constitutis salutem , et gratiam. Cum per illos dies Fideles nostros Egregios Nicolaum de Dombó, Ladislaum Hcrmanni de Gereben et Petrum Byksady vestro nomine ad nos misissetis , declarantibus ipsis intelleximus tribulationes , angustias , et calamitates vestras, quas per Turearum incursum novissime percepistis. De quibus licet maxime doluerimus, et tanto majorem conceperimus animo molestiam , quanto vestrum incommodum Majestati nostrae magis, quam alteri cuiquam jure dolendura sit. Tamen id nobis grave imprimis et molestius est, quod ad alia maxime urgentia Regni nostri negotia occupati et distracti defensioni vestrae personaliter non possumus , prout maxime optaremus, succurrere, et nos ipsos juxta desiderium nostrum exponere in protectionem vestram.— Nec dubitetis, quod ubi Deus hisce belli occupationibus, ad quod hostilis insultus, et maxime Regni nostri defensio nos excitavit, prout spes nobis optima adest, liberaverit, non parcemus laboribus, non expensis. Sed et personam et vires nostras pro vestra defensione, et statu illius Regni nostri recuperando libentissime exponemus. Verum ne nobis interea ad alia intentis et occupatis Regnum illud, et vos (ex negligentia) majora suscipiatis damna, et jacturas providendum duximus, ut ad communem Regni illius defensionem, communia omnium vestrum auxilia concurrant, ut collatis invicem viribus fecilitas Regnum incursandi Infidelibus eripiatur. Commisimus itaque fidelibus Nostris Magnificis Johanni Thúz de Lak et Ladislao de Egervára Regnorum nostrorum Slavoniae et Croaliae Ii ano, ut vobis unam generalem congregationem indicant, et ad unum diem per ipsos praefigendum Universitatem vestram, nemine penitus excepto personaliter conroccnt. — Requirimus igitur fidelitates vestras, et mandamus vobis, et unicuique vestrum harum serie strictissime, quatenus habita praesentium notitia juxta requisitionum, et informationem praefatorum Joannis Thúz de Lakét Ladislai Bani ad diem, et locum quem ipsi vobis praefixerint, convenire, et congregatione habitu, ros ipsi, unumquemque tam Magnatum, quam Nobilem cujusvis status et conditionis possessionatum hominem connumerare, et quot quisque homines ad defensionem, et conservationem ejus Regni nostri pro viribus suis, et pro facultate disponere possit, fideliter conputare et aestimare debeatis, decernatis quoque sub poena debita, ut juxta connumerationem et dispositionem vestram eo numero, quo vos in ea congregatione indixeritis, quoties pro defensione ejus Regni nostri opportunum fuerit, unusquisque personaliter insurgere debeat et teneatur. Volumus autem, ut in eadem congregatione vestra pari voluntate, et communi consilio penes Ranum nostrum unum eligatis Capitaneum specialem, qui vobis magis idoneus videbitur, qui una cum ipso Bano nostro defensioni vestrae assidue invigilare, et quoties opportunum foret juxta dispositionem vestram omnes ad insurgendum compellere , vosque et Regnum illud ah hostium inversionibus praecavere debeat et defensare. Interea vero ut vos, et universi regnicolae ejus Regni nostri vires eo facilius resumere, et defensioni communi eo ferventius intendere possitis et valeant, id ex speciali Gratia nostra duximus vobis annuendum, ut hinc ad quatuor annorum spatium ab omni solutione taxae exempti sitis, et penitus supportati. Datum in Civitate nostra Korneuburg in festo B. Lucae Evangélistáé anno Domini millesimo..............agesimo septimo Regnorum nostrorum Hungáriáé etc. anno vigesimo Bohemiae etc. .. Sigillum regium cera rubra impressum. In dextro superiori margine. Commissio propria Domini Regis. — Collatum cum respeclivis instrumentis in Archivo regnicolari existentibus extract, per Valentinum Kirichich m. p. , Regnorum Dalmatiae , Croatiae et Slavoniae Archivarium. I). Ex Actis Regnorum Dalmatiae,. Croatiae et Slavoniae, die 15-a et sequentibus mensis Septembris 1800 celebratae congregationis. Articulus primus. De Vicebani denominatione et Profonotarii electione. Lectum est benignum Suae Majestatis Sacratissimae Rescriptum Regium, sub dato 2a-ae Julii I. a. Vienna Austriae, ad suam excellentiam banalem in eo emanatum, quo SS. et 00. horum Regnorum pro denominatione Vicebani cujus officium per mortem Domini Antonii Bedekovich de Komor vacans effectum est, et electione Protonotarii convocentur ; in quorum numeroso moderno concursu, postquam eodem sua excellentia banalis praemissa accomodo sermone Dominum adusque Regnorum horum Prolonotarium Donatum Lukavzky ex condigna per decursum complurium annorum in diversis officiis publico indefesse praestitorum servitiorum , partorumque per id de Rege et Regno insignium meritorum reflexione Vicebanum, tradita etiam a Privilegiis clavi, denominasset. Pro vacante autem horum Regnorum protonotariali Officio Dominos Josephum Petrovics, I. Tabulae districtualis; Antonium Raffay, I. Tabulae banalis Assesores; Petrum Komáromv, I. Comitatus Zágráb. Ord. Vicecomitem ; Petrum Bedekovich, I. Tabulae districtualis juratum Notarium, et Ludovicum Petkovich (absque tamen pro futuro circa candidationem plurium individuorum trahenda consequentia) proposuisset — II. DD. SS. et 00. praefatum Dominum Ludovicum Petkovich in eorundem Regnorum magistrum Protonotarium communibus Dominorum Praelatorum , Baronum , Magnatum , et Nobilium votis elegerunt qui et mox, die quippe 15-a mensis Septembris c. a. , 1800 deposito Officii juramento sigilla Regni et Banale, prouti et binas claves, ab Archivo quippe, et cista in qua Privilegia Regni servantur ad manus suas recepit. — Tam neo denominatus Dominus Vicebanus , quam et Protonotarius salarium consuetum a praeapposita 15-a Septembris decursurum accepturi. Ortztigiiyiil, Irrisui. 1 7. Ülés írásai. Ja ittas 21-én 1842.