1832-1836 Irományok 3. • Felséges Első Ferencz Ausztriai Császár, Magyar és Cseh Ország Koronás Királyától Po'sony szabad királyi várossába 1832-ik esztendőben, karácson havának 16-ik napjára rendeltetett Magyar Ország' Gyűlésének Írásai. / Po'sony / Nyomattatott Wéber, Belnay és Landerer'nél / 1832-1836
1832 / 231. ülés
36 231. Lies írásai. — 31. Augustus. in quibus de extensione, qualitate, et classificatione pascui, nec non de pascuo occasione segregationis Communitatibus qua in mensura addicendo sermo est: siquidem id, quod contextu earundem proponitur, non positivo, practico, et reali fundamento, verum magis ideali calculo superstructum habeatur, verendumquc sit, ne tali ratione in pluribus Regni partibus subditi in beneficio, quo hticdum fluebantur, sensibilem falcidiam patiantur; cum praeterea parte ab una, in tanta localium adjunctorum diversitate citra detrimentum seu Dominorum terrestrium, seu subditorum generales regulae deligi nequeant, parte vero ab altera, sine positivis, quae instituendae solum in facie loci Investigationes et geometricae operationes suppeditare possunt, datis pro singillativis Communitatibus mensura talis, quae justis ambarum partium desideriis, et scopo, qui intenditur vel remote tantum conveniat, determinari adhuc minus possit, ac proinde in aperto sit, objectum isthoc relato ad practicaw effectuationem gravissimis hinc et inde irretitum esse difficultatibus, ut adeo ipsi quoque BD. SS. et 01). segregationem pascui communis, non ubique possibilem fore agnoscant, Altefatae Suae Majestati Sacratissimae circa hoc negotium id e re maxime futurum videri, si salutaris secus, et ideo optandae segregationis elFectuatio liberae Dominos' terrestres inter et subditos cum interventu Deputationis Comitatensis ineundae, «ac omnem in casum re interea integre servata, Sedriae Comitatus, et Consilio Locumtenentiali Regio substernendae conventioni, ea cum provisione relinqueretur, ut, conventione circa modalitatem segregationis non succedente, omne segregationis qualiter instituendae negotium, ac proinde ipsa etiam practicabilitatis quaestio via Urbariali, id pro geneimii principio secutura, ne subditis per segregationem ex praehabito beneficio pascui, velut etiam jam occasione primaevae Introductionis Urbarii in beneficia basim classificationis constituentia imputato, quidpiam decedat, pertractetur; et eadem via querelae etiam, 'quae seu exparte Dominorum terrestrium, seu ex parte subditorum, circa pascuum, retento communi ejusdem usu, oriri possunt, deinceps quoque superentur. — Ad g-um 4-tum siquidem juxta DD. SS. ei 00. propositionem beneficium lignationis quo subditi actu frumitur, quodve etiam inter caetera multis in locis essentiale plane fundamentum stabilitae locorum classificationis constituebat, in pluribus respectibus refíexq ad Urbaria, praevigentemque usuiu restringeretur, ea autem esset Suae Majestatis Sacratissimae voluntas, ut sors Subditorum per condendam novam Legem realiter melior, nullo autem in respectu deterior reddatur, simul vero ad syivarum quoque debitam culturam, et conservationem reflectere oporteat, horum in nexu relate ad materiam 1-ae et 2-ae Sectionis, ac oh subversantem nexum anterioris etiam Sectionis 5-tae a vocibus „Praeter haecu incipiendo, usque ad verba „subditis suis dare obligatur“ ulteriore deliberatione instituenda opus esse, atque ad haue DD. SS. et 00. hisce de benigno Ejus jussu cum eo provocari, quod Altefata Sua Majestas Sacratissima, rem lignationis liberae conventioni Dominium inter et subditos, eadem, quae ad praecedentem paragraphum circa pascuum uberius declarata est, ratione ineundae relinqui, et libera talismodi conventione non succedente, subditos in eo, quo hucdum juxta Urbaria et praevigentem consvetudinem fruebantur, lignationis usu, omni in respectu porro etiam conservari,