1832-1836 Irományok 3. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]

3. Copia Opinionis Exc. Camerali Consilio submissae, per Causarum Regalium Directorem

Copia Opinionis Excelso Camerali Consilio submissae 5 per Causarum Regalium Directorem. . 4 • * Quod supplicantia Oppida jam olim peculiare Corpus ex pluribus etiam aliis Civitatibus Oppidis, Villis, Curiis et Praediis conflatum; seu Provinciam distincta Jurisdictione, Ju­ribus Consvetudinibus, et Libertatibus pollentem, constituerint, patet signanter ex Privi­legio Caroli Regis de anno 1317. Jnra, Consvetudines et Libertates jam per praecedentes Hungáriáé Reges ipsis concessas, et ipsa etiam Nomina Locorum, ex quibus Provincia haec constabat, et Limitibus distinquebatur, recensente, ac inter praeadvoluta Acta sub :j|: ad §-phuin 10-mum subnexo. Nam ipsa Provinciae Nomenclatio, capitisque ejusdem, ac Locorum eo spectan­tium, designatio Limitum , et metarum Provinciae commemoratio , peculiaris Judicii pro discutiendis Causis in gremio Provinciae emergentibus constitutio: antiquorum Pri­­vilegialium distinctorum Jurium , Consvetudinum , ac Libertatum Provinciae existen­­tia, quae in praecitato Privilegio Caroli Regis leguntur, Congregationis item Civitatum Provinciae celebratio, et sub communi Sigillo Provinciae uti sub :||: in subnexis ad §-phum 8-vuin documentis videre est. Facta Litterarum expeditio, sunt recte attri­buta, et qualitates distincti Corporis, distincta Jurisdictione pollentis. Atque hujusmo­di antiquis Privilegiis superstructum est, etiam Privilegium Imperatricis, et Reginae Ma­riae Theresiae, virtute cujus, in praedictis Oppidis, velutjam olim separatum Corpus con­stituentibus, et a Jurisdictione Comitatus Scepusiensis exemptis, Rei politicae, Cameralis, et Justitiariae Administrationis modus reflexe ad antiqua illa Privilegia definitus praescri­ptus, et regulatus est. Restat ut hanc in rem Objectiones , et Fundamenta Comitatus Scepusiensis tenore Remonstrationis suae ad Status, et Ordines Regni directae, ac praeadvolutis Actis adja­centis per Ablegatos ejusdem Comitatus adducta assumam , et elidam. Objicit idem Comitatus l-o. Quod in praementionatorum Oppidorum Privilegiis duorum Comitum fiat men­tio, unius quippe Comitis ipsorum Saxonum, quem inter se eligunt, seu Comitis Provin­ciae, alterius vero Comitis, et Castellani authoritate Regia, pro tempore constituti,ac sub nomine posterioris hujus Comitis Supremum Comitem Comitatus Scepusiensis intelligi de­bere praetendit dictus Comitatus, indeque elicere vult, Supplicantia Oppida olim etiam Jurisdictioni Comitatus Scepusiensis subjecta fuisse, sed quod ibidem per Comitem , et Castellanum authoritate Regia pro tempore constitutum, non intelligatur Supremus Comes, Comitatus Scepusiensis imo ab hujus Jurisdictione praeattacta Oppida exempta fueriut, clarum est ex sequentibus: a) Nec ipse Comitatus Scepusiensis diffitetur Nomine Comitis Parochiam intelle­ctum fuisse olim Supremum Comitem Comitatus, patet autem ex Privilegio Belae Regis de anno 1243. sub :J|: ad §-phuin 4-um subnexo, hospitibus Villae Olas/.y concessam luisse hanc Libertatem, ut a Comite Parochiali liberi sint, penitus, et exempti. Patet item ex Mandato Protcctionali Caroli Regis de anno 1336. sub :||: ad §-phum 6-um subnexo, et pto 1

Next

/
Thumbnails
Contents