1832-1836 Irományok 3. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]

3. Copia Opinionis Exc. Camerali Consilio submissae, per Causarum Regalium Directorem

2 u-Civibus, ac hospitibus de Sancto Ladislao , seu Quintoforensibus elargito, quod Comites Parochialcs inliibiti fuerint, ne praedictos Hospites judicare, vel suo adstare Judicio compellere praesuminant. Constat porro reliqua etiam Oppida eadem Libertate cum Villa Olaszy, et Quintoforo gavisa fuisse, idipsum indigitantibus etiam Verbis juxta cons vetu­­dinem aliorum hospitum in praecitato Privilegio Belae Regis insertis. b) In praecitato Privilegio Caroli Regis de anno 1317. ordinatum fuit, ut Comes, et Castellanus autboritate Regia constitutus Causas discutiat in Leutsa Ci\itate Provinciae Capitali, supponi autem non potest Supremum Comitem Comitatus Scepusiensis ita re­strictum fuisse, ut extra Provinciam, et Caput Provinciae Judicatum in Causis Saxonum Hospitum, in aliis etiam Locis Comitatus Scepusiensis exercere non possit, si ibi Supre­mus Comes Comitatus ejusdem intellectus fuisset, rectius proinde sub nomine Comitis, et Castellani intelligi debet alter aliquis supremus Officialis autboritate Regia Provinciae Sa­­xonum praefectus. c) Articulus etiam 5-tus Andreáé II-di Decreti ostendit, Comites olim fuisse di­versos; signanter distingvit idem Articulus Comitem Parochianum, a Comite Curiae Pa­­roebiano, huneque eo restringit, ut nonnisi Populos Castri sui judicet, ut adeo reflexe etiam ad Articulum 14. Andreáé II-di Decreti Nomenclatio Comitis Castellani, qualis in praecitato Privilegio Caroli Regis reperitur rectius congruat Comiti tali, qui non erat Su­premus Comes Comitatus, prout moderno aevo vocatur, sed tantum alicui Castro apperti­­nentiis proviso praepositus fuit. d) Si admittatur etiam olim ipsos quoque Supremos Comitatus Comites, nonnun­­quam Comites Castellanos vocatos luisse, advertendum tamen est, in mandato Caroli Re­gis de anno 1330. sii b : 11: §-pho 10-ino ad calcem adjacente, tres Comite« commemorari unum : Yilermum Comitem Scepusicnscm, et de Újvár, cui Mandatum sonabat, de quove non est dubium, quod fuerit proprie Supremus Comes Comitatus Scepusiensis, alterum Judicem Terrestrem Saxonum, qui in praecitato Caroli Regis, ac etiam Stephani I-ti R egis de anno 1271. sub :||: §-pho 7-mo inserto Privilegio, Comes Terrestris, ac Comes Provinciae nominatur: Tertium Comitem Regium de quo sonat contextus ejusdem Mandati in verbis: eosdem Judex ipsorum Terrestris mediante nostro Comite deberet judicare. Ili tres Comites idcntificari non possunt, quia utique alter est Comes Scepusiensis, alter est Comes Provinciae, alter denique est Comes, qui cum Judice Terrestri, seu Comite Pro­vinciae Judicium faciebat. iioc ipso autem, quod tertius iste Comes in hoc Mandato tam a Supremo Comite Scepusiensi, quam et a Comite Provinciae distingvatur; jam non potest per verba: No­stro Comite alter intelligi, quam ille, qui in Privilegio Caroli Regis, Comes et Castella­nus autboritate Regia pro tempore constitutus memoratur. Unde suapte sequitur, sub no­mine hujus Comitis nec in Carolino, ac aliis Privilegiis denotari Supremum Comitem Co­mitatus Scepusiensis, adeoque tota Argumentatio in Remonstratione ejusdem Comitatus, ex nomenclatione Comitis derivata corruit. Imo certum est, ex praecitato Mandato Supre­mum Comitem Scepusiensis Comitatus inhibitum fuisse, ne hospites Saxones, contra eo­rum Pmilegia, et Libertates Judicio YCastellani, de Castro Scepusiensi, seu YComitis Comitatus Scepusiensis consequenter etiam suo stare compellat, sed Comiti Provinciae, cum Comite Regia autboritate constituto judicandos relinquat. Objicit 2-do. Complures Regni Leges post Impignorationem XIIÍ. Oppidorum Sce­­pusiensium de eo sancitas, ut eadem Oppida in medium Regni contribuant, publica Regni onera ferant, ac ad id per Comites, et VComites compellantur, utque ratione \ioIentia­­rum in Comitatibus Juri stare teneantur. Quod item vigore certi Contractus praedicta Oppi­da usque sui Rciucorporationem annue certam determinatam summam in medium Comita­tus contribuerint, et quod ipsae etiam Litterae de Impignoratione Oppidorum Scepusien­­sium emanatae Jurisdictionem Comitatus indisputabilem reddant, haccque pro Comitatu reservata fuerit. Verum quidem est, hoc ita dispositum fuisse infelicibus illis temporibus quibus afflictum Regnum XiH. Oppida quoque Scepiisicnsia ex eo, quod proprietates eorum, ad Sacram Regni Coronam pertinuerint adigere tentabat, ut ad sublevandas Regni necessita­tes concurrant, et a \iolentiis eadem Oppida per conditas ejusmodi Leges, ut in Comitati­bus Juri stare teneantur, deterere conabatur. Sed hae Leges nihil praejudicare possunt veteribus supplicantium Oppidorum Pri­vilegiis, nec Jurisdictionem Comitatus Scepusiensis evincunt, vel stabiliunt. JNam tunc sub Dominio, et Possessorio Colonico, siquidem Regia Majestas, et Regnum cum Impignoratis Scepusiensibus Oppidis, et Comite Provinciae efficaciter disponere nequiverit, neque Regia Majestas Comitem Regium juxta Privilegia ipsorum autboritate sua constituere potuerit,

Next

/
Thumbnails
Contents