1832-1836 Irományok 3. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]
1. Series nonnullorum Documentorum Urbem et Portum Fluminensem ad Regnum Croatiae immediate epectare evincentium
7 Contiguis, qualia essent Tersacfum, Cost rena, et respective fíraga exceptis) ia Veteris Vinodoliensis Comitatus locum, Novus Comitatus fizet er inensis Nomine insigniendus effon-netur, et errigatur, Eidemquc non modo ut justam Comitatus extensionem nanciscatur, ferendorumque onerum, praecipue vero Conservandae viae Carolinae par efficiatur, verum Manipulationi etiam Commerciali aptior reddatur, Districtus Trans. Colapianus, qui hactenus quidem Jurisdictioni Comitatus Zag-1-abiensis Suberat, ob remotiorem tamen situm, difficulter admodum administrabatur, majori publici utilitate adjiciatur. Praemissa autem ratione errigendum, atque per operantem Actu in negotio Excorporationis Corporum et Districtuum ex Provinciali ad Militare localem Commissionem, suis limitibus accurate distin«-vendum, ad Normam, et ad instar aliorum Regni Hungáriáé, Paitiumqne Eidem adnexarum Comitatuum efformari, et in omnibus Conformem fieri benigne volumus. Atque ideo politica quaevis, et Provincialia Objecta modalitate alias in Regno hoc introducta, et Usitata, in Comitatu quoque hoc geri; tractarique oportebit, adeoque in gremio illius dum et quando necesse fuerit Generales cum interventu etiam, qui adesse voluerint Dominorum Terrestrium, eorumdemque Officialium praevie Semper per Currentales (uti moris est) invitandorum , Congregationes pro tractandas ejusmodi publicis Negotiis habebuntur, Quantum Contributionale, postquam ex instituenda Comitatus Conscriptione aequa, et justa illius proportio inter Loca Comitatus elaborata fuel it, a Contribuentibus de tempore in tempus Sub onere dandarum de super Rationum medio Constitutorum Generalis, et Particularis Comitatus Preceptorum debite semper exigetur, et deffectu absque omni persolvetur, solutum demum ad Cassam Comitatensem Colligetur, inde vero ad Cassam Nostram militarem erga Quietantias illic percipiendas fideliter administrabitur; omnia denique, quae ab Incolis quocunque titulo praestanda veniunt, eo quo spectant in tempore aeque praestabuntur, et administrabuntur, Super omnibus autem perceptis, et erogatis Constitutus Comitatus Perceptor mox finito Anno Militari Cum requisitis probis, et Documentis sufficienter instructas Rationes prout in Hungáriáé , nec non SIavoniae Regno usuvenit, exhibebit, nolens vero, vel intermittens Compulsivis etiam mediis idcirco praescriptis per Magistratum cogetur. Elaborata vero Semel inter Contribuentes Suo legali modo Proportio absque gravi Ratione, qublicaque Comitatus Determinatione, vel in minimo immutari nequibit. Cujus intuitu ea, quae Leges Regni , et signanter Articulus Sexagesimus tertius, Anni Millesimi, Septingentesimi, Vigesimi tertii in praemissis praescribunt, exacto observari debebunt. Processus, et Litigia, quae inter Terrestres Dominos, vel alios Nobiles ibidem sive in personalibus, sive realibus vertentur, ae vi Legum Regni Foro Comitatensi adjudicanda Competunt, Magistratus pro Administratione Justitiae per Partes suo modo requisitus, et interpellatus, servatis de Jure servandis in hoc sibi Concredito Comitatu adjudicanda assumet, et decidet, Partibusquae Justitiam juxta Regni Leges exacte, et celeriter administrabit, admissa pro qualitate Causarum, et Dictamine Legum intra, vel extra Dominium, si Causa appelabilis sit.a Vice-Comifibus , et Judicibus Nobilium in Partibus (uti dicitur) procedentibus ad Sedem Judiciariam ComitatusSingulis Annis quoties Necesse fuerit, iu Comitatu debite aeque Celebrandam, inde autem ad Tabulam Nostram Ii analem Appellatione, occasione vero Celebrandarum Sedium Dominalium Judex Nobilium cum jurato Assessore praesentes Semper ad-2 *