1832-1836 Irományok 3. • Acta miscellanea diaetalia annorum 1832-1835 / [s.l.] / [s.a.] / [1832-1835]

1. Series nonnullorum Documentorum Urbem et Portum Fluminensem ad Regnum Croatiae immediate epectare evincentium

esse debebunt, diligenter illa , quae iisdem secundum praescriptum Legum in­cumbunt, curaturi. Et quia Magistratum hujusce Comitatus ad instar aliorum Co­mitatuum Jure etiam Gladii gaudere benigne velimus: Hinc Jure hoc in solerter per­quirendis, et pro demerito puniendis Praedonibus , aliisque Malefactoribus ad exigentiam Sancitarum eatenus Patriae Legum, pro quiete, et Tranquillitate pub­lica utentur. Statum porro Personalem, et Salarialem Magistratualium Comitatus hujus per Nos pro prima hac vice erga Propositonem clementer per Nos resoluti Supremi Comitis Josephi Majláth de Székhely Consiliarii Nostri Intimi praefati portus, et Urbis Fluminensis, toti usque Littoralis Hungarici Gubernatoris benig­ne denominatorum (Subdivisione Comitatus hujus pariterque juxta Opinionem ejus­dem in duos Processus, alterum Maritimum, alterum Colapianum nominandum instituenda, individuali autem Processus unius ab altero Divisione Ipsi Magis­tratui , ac respective Universitati Comitatus relinquenda) illi Conformem, qui in aliis quoque Regni Hungáriáé, Partiumque Eidem adnexarum Comitatibus praeexistit, ac respective rectae proportionis exegit ratio , defigimus. — Quo­niam autem in Regno Hungáriáé , Partibusque eidem adnexis, illa obser­varetur modalitás, quod quivis Comitatus competentia Supremis Comitibus aliis­que Officialibus, et Servitoribus Comitatensibus Salaria ex Cassa sua Domestica per­solvat: Ideo hic quoque ea methodus observanda erit, ut universa Salaria, et Sti­pendia Magistratualium et eorsum Spectantium, aliaeve quaevis Particulares Co­mitatus Expensae exinde persolvantur, Cassa tamen haec Domestica Cum Contri­­butionali nunquam Comisceatur, et Conf undatur, verum Separatae, et distinctae Super hoc Rationes a Perceptore quotannis indispensabiliter exigantur, exacteve revi­deantur Censuratae vero utriusque ordinis Rationes esto ab invicem Separatae con­­nexive tamen se habentes Sigillo Comitatus et subscriptione Magistratualium Authen­­ticatas, Constituto in Regnis Croatiae, Dalmatiae, et Slaconiae Consilio Regio l a~ rasdinum mittantur. Cui nunc dicto Consilio Regio in omnibus ad instar aliorum Comitatuum Regnorum Croatiae, et Slavoniae suberit, ac medio ejusdem de Cunc­tis demissas suas Repraesentationes Majestati Nostrae facturus et Benigna etiam Mandata Nostra eodem Canali percepturus est. Cum vero pro pertractandis pub­licis negotiis, Domus quaepiam Comitatensis, qua omnes reliqui etiam Comita­tus provisi essent, foret necessaria, pro tali in deligendo apto Loco errigenda, vel Vero aere parato Comparanda: errectaeque vel Comparatae Domus Instructione, Cassa Domestica Comitatus, unde similes erogationes fieri valerent, nulla adluic praeexistente Anticipationem Decem Mille florenorum ex Aerario Nostro Camera­­li ea tamen Cum Obligatione, quo Summa intra quinquennium cum Annua rata bonificetur, benigne resolvimus: Ipsam autem bonificationeni habita Reflexione Contribuentis Novelli hujus, Comitatus populi ea Ratione praestandam clementer admittimus: Ut ex interimaliter Comitatui huic admensa Ter Mille Septingentorum quadraginta duorum florenorum, Quinquaginta xorum, Quotta Contributionali, per quinquennium, donec nimirum anticipata haec Summa integre expuncta fuerit, Bis Mille florenis in sortem Quanti Contributionalis imputatis, Cassae militari non­nisi Annui Mille, Septingenti, quadraginta duo floreni, Quinquaginta xri inferan­tur, Denique quum ad plenum, et perfectum Comitatus hujus Stabilimentum, ejusdemque Instaurationem Concessio Sigilli Authentici, sub Cujus videlicet muni­mine Judiciariae sententiae, Contractus item solennes, nec non Emptiones, ac

Next

/
Thumbnails
Contents