1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 7
44 7. Ülés írása i. Ordines formulam quoque Juramenti, ad initium Decretorum Serenissimi olim Principis, Domini Ferdinandi I. gloriosae reminiscentiae Antecessoris Nostri, positam, extensam et reductam habent) exclusa tamen et semota articuli Decreti Divi Andreae Regis II. de anno 1222. clausula, incipienti: „Quod si vero Ab«*6 usque ad verba: „in perpetuum facultatem1''’ in omnibus suis junctis articulis, et clausulis, prout super eorundem usu et intellectu (salva tamen semper quoad ea, quae per articulum 8: 17 il. excepta sunt, ejusdemlegis dispositione) Regio, et communi Statuum consensu diaetaliter conventum fuerit, firmiter et sancte observabimus, per aliosque omnes et singulos inviolabiliter observari faciemus. 2- do Sacram Regni Coronam, juxta veterem consvetudincin ipsorum Regnicolarum, legesque Patrias, per certas de eorum medio unanimiter, sine discrimine Religionis , ad hoc delectas ct deputatas personas saeculares in hoc Rejmo conservabimus. 3- io Hactenus recuperata, et expost Deo adjuvante, recuperanda quaevis hujus Regni, Partiumque ei adnexarum tenuia et partes, ad mentem etiam juramentalis formulae, praenotato Regno, ct eidem adnexis Partibus de toto reincorporabimus. 4- to Quod in casu , quem Deus procul avertere velit, defectus utriusque sexus Archiducum Austriae, praeprimis quidem a gloriosae reminiscentiae Abavo Nostro, Carolo VI. dein in hujus defectu a Divo olim Josepho I. his quoque deficientibus, ex lumbis Divi olim Leopoldi I. Imperatorum et Regum Hungáriáé descendentium, juxta etiam dictamen praecitatorum primi et secundi articulorum praefatae Diaetae anni 1723. praerogativa Regiae Electionis, Coronationisque antefatorum Statuum et Ordinum in pristinum vigorem, statumque redibit, et penes hoc Regnum Hungáriáé, et praedictas Partes, ejusdemque antiquam consvetudinem illibate remanebit. i 5-0 Ut supra puncto 1. praemissum est, toties, quoties ejusmodi Inauguratio Regia intra ambitum saepefati Regni Hungáriáé, successivis temporibus diaetaliter instauranda erit, toties Haeredes, et Successores Nostri, futuri neocoronandi haereditarii Reges, praemittendam habebunt praesentis Diplomaticae Assecuratiouis acceptationem, dcponendumqne superinde Juramentum. Nos itaque, praedicta universorum Statuum et Ordinum Regni Hungáriáé, Partium eidem adnexarum instantia benigne admissa, pro benigna animi Nostri propensione, ipsisque benigne gratificandi voluntate, praeinsertos universos articulos, ac, omnia et singula in iisdem contenta rata, grata et accepta habentes , eisdem Nostrum consensum benevolum, pariter et assensum praebuimus, et. illos, ac quaevis in eis contenta clementer acceptavimus, approbavimus, ratiiicavimus et confirmavimus, promittentes et assecurantes Status et Ordines in verbo Nostro Regio, quod praemissa omnia tam nos Ipsi observabimus, quam per lios fideles Subditos Nostros, cujuscunque status et conditionis existant, observari faciemus, uti vigore hujus Diplomatis Nostri acceptamus, approba* mus, ratificamus, et confirmamus atque promittimus. In cujus fidem et testimonium literas has manu propria subscripsimus, et sigilli Nostri appensione muniri fecimus. — Datum in Libera Regiaque Civitate Posoniensi, die vigesima quinta mensis Septembris, Anno Domini millesimo, octingentesimo, trigesimo. Sub B.