1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 8
/ • Sub B. Formula Juramenti Regii. Nos FERDINANDUS Dei Gratia Rex Hungáriáé etc. etc. juramus per Deum vivum, per ejus Sanctissimam Genitricem , Virginem Mariam, ac omnes Sanctos ,— quocl Ecclesias Dei, Dominos Praelatos, Barones, Magnates, Nobiles, Civitates Liberas, et omnes Regnicolas in suis immunitatibus et libertatibus, juribus, legibus, privilegiis, ac in antiquis bonis et approbatis consvetudinibus conservabimus, omuibusque justitiam faciemus; Serenissimi quondam Andreae Regis decreta (exclusa tamen et semota Articuli 51. ejusdem decreti clausula, incipiente: „quodsi vero Nos'4 etc. etc. usque ad ver-* ba: ,, in perpetuum facultatem4i) observabimus; fines Regni Nostri Hungáriáé, et quae ad illud quocuuque jure aut titulo pertinent, non abalienabimus, nec minuemus, sed, quoad poterimus, augebimus et extendemus , omniaque illa faciemus, 'quaecunque pro bono publico, honore et incremento omnium Statuum, ac totius Regni Nostri Hungáriáé juste facere poterimus. Sic No« Deus adjuvet, et omnes Sancti! i * 'A__ Acta Sessionis 8. 45 VIII. ÜLÉS. SESSIO VIII. XIII. SZÁM ALATT. SUB Nro. XIIL é A Kegyelmes Királyi Kötés Levél. B. Regium Diploma Assecuratorium. IV os FERDINANDUS, Imperii Austriaci Caesareus, Hungáriáé, Bohemiae, Lombardiáé, et Venetiarum, Galliciae, Lodomeriae et Illyrici Regius Haereditarius Coronae Princeps etc. etc. etc. agnoscimus, et memoriae commendamus, tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, — quod posteaquam Sacratissimo Principi ac Domino, Domino Francisco, Divina favente clementia Austriae Imperatori, Hyerosolimae, Hungáriáé, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Slavoniae etc. Regi Apostolico , etc. etc. Genitori Nostro carissimo, perpetuaque filiali pietate, et venerationis obsequio colendissimo, pro singulari Suo in avitam haereditarii, percarique Sibi Regni Hungáriáé, et Partium eidem adnexarum Constitutionem, uti eam a Divis Majoribus accepit, in Posteros quoque illibate transmittendam studio, immensaque erga Nos, tanquam primogenitum Suum filium, et a fatis Suis, quae Deus ter optimus, maximus procul avertere velit, immediatum ex asse Haeredem, ac in hoc quoque Regno Hungáriáé, et Partibus eidem adnexis, virtute Articulorum 1. et 2. Diaetae, Anno 1725. conclusae, legalem Successorem, gratia et amore plus quam paterno, bisque juncto eo desiderio, ut Nos eodem, quod Sibi, dum vita suppetet, carissimum erit, fiduciae et amoris in generosam Gentem Hungaram vinculo, tuendaeque ac conservandae avitae ejusdem Constitutionis Sacramento obstri-12 ♦