1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 7
Acta Sessionis 7. 43 uli eam a Divis Majoribus accepit, in Posteros quoque illibate transmittendam studio, immensaque erga Nos, tanquam primogenitum Suum filium, et a fatis Suis, quae Deus ter optimus, maximus procul avertere velit, immediatum ex asse Haeredem, ac in lioc quoque Regno Hungáriáé, et Partibus eidem adnexis, virtute Articulorum 1. et 2. Diaetae, Anno 1723. conclusae, legalem Successorem, gratia et amore plus quam paterno, bisque juncto eo desiderio, ut Nos eodem, quod Sibi, dum vita suppetet, carissimum erit, fiduciae et amoris in generosam Gentem Hungaram vinculo, tuendaeque ac conservandae avitae ejusdem Constitutionis Sacramento obstrictos ceruat, benigne constituere visum fuisset, ut, quam cum sanguine ab Eodem in Nos propagatam fovemus Status et Ordines, omnesque Regnicolas antedicti Regni Hungáriáé, et Partium, eidem adnexarum in suis immunitatibus et libertatibus , juribus, legibus, et privilegiis, ac in antiquis bonis et approbatis consvetudinibus semper conservandi sinceram voluntatem, hanc ad explenda quoque benignissimi hujus Sui in illos animi, repositaeque in Nobis spei Suae solatia per Regiam Nostram, vita adhuc Sua comite, quam in longissima tempora incolumem precamur, Inaugurationem, Coronationemque ritu legali peragendam, et Diploma Regium, in confórmitale Articulorum 2. 171*5. nec non 1. et 2. 1741. uti et 1. et 2. 1791. ac denique 1. et 2. 1792. Statibus et Ordinibus Regni dandum, et Juramentum quoque in ea, qua perSe, Divosque Majores Nostros depositum fuit, forma praestandum adfirmaremus, supremae, et praesertim Titulis 4. et 9.'I-ae operis Decr. tripart. declaratae potestatis, privilegiorum item collationis, et aliorum Jurium Majestaticorum exercitio penes Suam Majestatem Sacratissimam manente, Articuli item 5. 1791. circa Inaugurationem, Coronationemque Regiam. secus intra Semestre, a die obitus defuncti Regis com ' tium inomisse suscipiendam, dispositione porro etiam salva mae huic menti cohaerenter pro felici, eaque faustissimis votis, Deo ter optimo maximo auxiliante, instauranda Inauguratione Nostra, universis Inclvti Regni Hungáriáé, et Partium eidem adnexarum Statibus et Ordinibus Conventum seu Diaetam, intra idem Regnum Hungáriáé, utpote in Regiam, Liberamque Civitatem Posoniensem pro feria IV. quae Dominicam XIV. post Pentecosten sequitur, seu festo Nativitatis B. M. V. hoc est 8. Septembris anni modo labentis infrascripti, indixisset, promulgasset, eidemque in sacra Persona Sua praefuisset; universi Domini Praelati, Barones, Magnates et Nobiles, ceterique Status et Ordines mentionati inclyti Regni Hungáriáé, Partiumque eidem adnexarum, ad praefatam Diaetam pleno et frequentissimo numero comparentes, praeattactarumque Diaetalium Constitutionum haud immemores, et pro hac vere paterno Suae Majestatis Sacratissimae in eos animi teneritudine homagialem, intimamque devotionem testati, desiderioque auspicandae felicissimae Inaugurationis Nostrae ducti, demisse rogaverunt, ut, innuentibus praecitatis Constitutionibus, omnino ante adhuc faustissimam Coronationem Nostram, Nos, infrascriptos articulos, ac singula in iisdem contenta ratos, gratos, et accepta habentes, Nostrumque consensum illis praebentes, benigne acceptare, auctoritate Nostra approbare, et confirmare, ac tam Nos Ipsi benigne observare, quam per alios, quorum interest, firmiter observari facere dignaremur. — Quorum quidem articulorum tenor sequitur in hunc modum: 1-mo Quod, praeter ab antiquo deductam haereditariam Regiam successionem, tam Coronationem ad mentem articuli 3. Diaetae Anni 1791. quam reliquas universas et singulas communes istius Regni Hungáriáé, Partiumque eidem adnexarum libertates, immunitates, privilegia, statuta, communia jura, leges et consvetudines, a Divis quondam Hungáriáé Regibus, et gloriosissimae memoriae Praedecessoribus Nostris hactenus concessas et confirmatas, in futu- Iunique concedendas, et per Nos confirmandas (ad quas et quae dicti Status et 11 * putandum spa; atque altissi-