1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 5

i / celsi Proceres relate ad Conditiones inauguratis Diplomatis, bojusque accepta­tionem sensa sua Statuum et Ordinum sentiendi rationi plene convenire decla­­rassent, eo fidentius orant SS. et OO. Suam Serenitatem Caesareo-Regiam, et Excelsos Proceres, ut in adornanda ad Suam Majestatem humillima Reprae­sentatione justae huic Statuum et Ordinum sollicitudini modalitate in hester­no Nuncio declarata tanto magis subvenire dignentur, quod per propositas in eodem Nuncio suo Reflexiones nullis plane discussionibus, eo vero minus Theoreticis ansam dare voluerint, sed legalia facta continuis praecedentium Temporum exemplis illustraverint. Quantum autem desideratam reincorporationem jam a tanto Tempore recuperatarum, et in obversum diserti Diplomaticae Assecurationis , et Jura­menti sensus hodiedum haud reincorporatarum Regni Partium concernit, SS, et OO. censent Vocibus: quo ocyus nec suo legali desiderio, nec indubio Regni Juri, nec denique pactorum et Jurisjurandi indispensabili Implemento sufficienter consuli; interim non eo tendunt Statuum et Ordinum vota, ut reincorporatio Solenni et effectiva Partium jam recuperatarum resignatione e vestigio effectui mancipetur, sed ut ante adhuc Coronationem edenda Beni­gna Resolutione Regia Reincorporatio Earundem diserte declaretur. Cum taliter Status et Ordines in certam spem erigantur, Excelsos Pro­ceres, justa eorum Desideria amplexuros esse, nihil amplius ardentissima ea totius Gentis vota morari videtur, quo Solem oriturum conspiciant, qui no­vum Regem Sacro Diademate et ovante fideli Populo cinctum illustret. Acta Sessionis 5. 51 IX. SZÁM ALATT. SUB Nro. IX. jf Felírás tartalma a mint az d Ferii- Projectum Repraesentationis Circulariter letléli Ülésben egyben szerkeztetett. adprumtatum. Sacratissima etc. etc. E primo Benignarum Propositionum Regiarum Puncto intimo cum gratitudi­­nis sensu intelleximus Majestatem Vestram Sacratissimam in perpetuum sin­ceri sui studii, avitam Regni hujus Constitutionem conservandi, et in poste­ros illibate transmittendi monumentum, pro benigna erga fidelem populum paterni animi propensione illud cepisse consilium , ut Supremae , et prae­sertim Tit. 4- et 9. Partis i-mae Operis Decr. Tripar. declaratae potestatis, Privilegiorum item collationis, et aliorum Jurium Majestaticorum Exercitio penes Altefatam Majestatem Vestram Sacratissimam permanente, Articuli item 3-tii 1791. circa inaugurationem, Coronationemque Regiam secus intra Semestre cum quavis mutatione Regiminis inomisse suscipiendam dispositione porro etiam salva, — Serenissimus Dominus haereditarius Coronae Princeps Archi-Dux Ferdinandus alioquin juxta successionis Ordinem Articulis 1-mo et 2-do 1723. stabilitum in hoc quoque haereditario Regno Hungáriáé, et ei­dem adnexis Partibus immediatus successor in futurum Regem, et Dominum ritu legali Coronetur. Hoc novo iterum in quasvis temporum Vices, et Eventus robore constabiliendae felicitatis publicae pignus, quod auspicium etiam illorum constituet, quibus Vestra Majestas Sacratissima paterno in Gen­tem Hungaram amori, hujusve erga se, Augustamve Domum Suam fidei, fi­delitatisque ardori his Comitiis subin litare decrevit, tenerrimo devotionis 8 *

Next

/
Thumbnails
Contents