1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 5
52 ■ « / 5. Ülés írásai. Sensa excipientes locatae in Nos fiduciae optime satisfacturos, confidimus, dum ad Benignam Majestatis Vestrae Sacratissimae Propositionem eo promtius accedimus, cum convicti simus, quod Sua Serenitas Caesareo-Regia robur Imperii in Sanctimonia Legum reponendo, fidus libertatum, avitaeque Constitutionis Custos, pariter ac propugnator futura sit. In hanc fiduciam erecti in acceptatione Diplomaticae assecurationis formae per Majestatem Vestram Sacratissimam Anno 1792. praestitae, per Neo-coronandum vero Regem Coronationi praemittendae, et juramento firmandae hac vice conquiescimus. Ita licet animati, reticere tamen non possumus, quod in Regalibus Convocatoriis Literis futurus Rex, et Dominus Noster erga praemittendam praestabilitae Diplomaticae assecurationis acceptationem inaugurandus declaretur, cum tamen praecedentium temporum Exempla doceant inauguralia Diplomata rationi communis utilitatis, et mediorum confirmandae reciprocae fiduciae mutuo Regis, et Regni Statuum consensu, per additamenta, et modificationes etiam Articulo 1-mo 1715. memoratas, atque in Articulis 1791. et 1792. contentas accomodata exstitisse—fatemur ingenue, nos Expressionem vocis praestabilitne , eo sensu, quod omnis de Diplomate inaugurali diaetaliter tractandi.via jn futurum praeclusa sit, acceptare non posse. Objectum cui medelam adferri desideramus constituunt avulsarum Regni Partium mox decernenda reincorporatio, intuitu cujus, ut Diplomaticae assecurationis Conditioni III-iae juramentoque inaugurali satisfiat, oramus Majestatem Vestram Sacratissimam, ut ante adhuc Coronationem edenda Benigna Resolutione Regia reincorporationem jam recuperatarum diserte declarare dignetur. Licet autem Juribus Regni conservandis constanter intentum Majestatis Vestrae Studium in eo humillime agnoscamus , quod provisionem Articuli 3-tii 179L pro casu intervenientis mutationis in Regimine in ipsis Benignis Propositionibus Regiis praesalvare dignata sit, ac in ea etiam Majestatis Vestrae Sacratissimae benigna declaratione, qua Exercitium Jurium Majestaticorura, sibi reservare dignatur plene conquiesceremus , eatenus attamen, ut Sua Serenitas Caesareo-Regia his sub Comitiis Coronanda posteaquam ad Clavum Regiminis pervenerit intra 6 Mensium spatium Comitia scopo Articulorum 7. 1723. et 5. 1825/7 inomisse convocare debeat, quam etiam super eo, quod si Circumstantiis sic exigentibus Pars aliqua Regiminis vivente Majestate Vestra Sacratissima Serenissimo Neo-coronando Regi deferenda foret, id ipsum absque Majestatis Vestrae Sacratissimae expressa, et specifica voluntate, et Regnicolarum assensu admittendum non sit, sub his Comitiis roganda Lege securos reddere dignetur. Ardentissimum denique in eo desiderium nostrum Majestati Vestrae Sacratissimae humillime proponere sustinemus, ut inde ab Exordio felicis Regiminis Augustae Domus Majestatis Vestrae Sacratissimae omni tempore prosecutis assiduis Regnicolarum votis deferre, et aliquam adminus Anni partem in medio fidelis populi exigere, Serenissimus autem Neo-coronandus Rex continuam habitationem suam intra ambitum Regni ad mentem Legum defigere dignetur — laliterque moribus, lingua, legibusque Regni imbutus perpetuo amoris, et fiduciae foedere nationi Hungarae arctius adhuc adstringatur: — Et haec sunt Clementissime Domine , quae illuc usque etiam donec quoad reliqua Benignarum Propositionum Regiarum Puncta mentem nostram adaperuerimus, Majestati Vestrae Sacratissimae, filiali cum ingenuitate substernenda censuimus, quorumve secundum effectum a Principis, et Patris optimi benignitate firmissime speramus. Caeterum.