1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 26
Aci annum 1828. et 182Q. causam notabilium bis «annis e Cassa Regni factarum Erogationum in eo quaerendam esse, quod hoc tempore Regnicolares Deputaliones, et conscriptio portarum Palatinalium locum sortita sit, horumve ex obtutu factae sint ex Aerario Regio anticipationes inferius uberius memorandae. Ad eundem annum id quoque notandum, quod ex incidenti eo, quod una 9i aerarialibus fundi Regnicolaris Obligatoriis sorte extracta, et ad plenum Interusuriorum valorem in conventionali moneta percipiendum reposita fuerit, illud apud Cassarum Regni Perceptoratum dispositum exstiterit, ut cuncta tam hujus, quam et aliorum fundorum Regnicolarium apud aerarium regium elocata Capitalia ex rubrica valutae viennensis ad rubricam conventionalis monetae transponantur, Interusuria vero sorte tractarum obligatorialium hujus generis in rubrica Interusuriorum in Conventionali moneta pertractentur. Quae demum in ejusdem anni erogationibus, Pos.20 ad b. et c. occurrunt, anticipationum repersolutiones inde ortum sumserunt, quod pro tegendis sumtibus Deputationum Regnicolarium interimaliter 31,000 flor, valutae viennensis e fundis Academiae Ludoviceae, et Musei Nationalis anticipati fuerint; observata tamen ex Trimestralibus extractibus hac procedura, Cassarum Regni Perceptoratus, ad anticipationes has ex perceptis ab aerario pecuniis refundendas inviatus exstitit. Quaenam sint fundi Regnicolaris annuae systematicaeErogationes id adnexa sub 3/ Consignatio perhibet, his tegendis ordinarii fundi proventus eo minus sufficiunt, quod aedium Regnicolarium conservatio de anno in annum ingravescat, et notabiliores reparationis sumtus necessarios reddat, ad minuendas erogationes nec Archivarii Regni, nec secundi cassae Officialis statio (licet utramque ad debitam negotiorum his muneribus concreditorum pertractationem suppleri interesset) suppleta est. Debuisset quidem e SS. etOO. anno l32/2. diaetaliter congregatorum dispositione Summa 39,151 flor. 6*/,, xr. quae subtractis a passivis fundi Regnicolaris debitis, activis ejus Capitalibus depuranda restabat, et realem fundi defectum constituebat, ex incassandis Indigenarum, atque Extraneorum Beneficia Ecclesiastica in Hungária tenentium Taxis complanari; ast ex eo,' quod aliqui solum ex neo-nominatis indigenis Taxas has depuraverint, alii Terminos solutionis pactaverint, aut inducias sibi dari petierint, alii demum intentionem suam ad moderna Comitia pro Taxa relaxatione recurrendi manifestaverint, intentio SS. et 00. diaetaliter congregatorum eo minus effectui mancipari potuit, quol ingruentes Regnicolares Deputations, et Commissiones, Regni item Portalis Conscriptio notabiles sumtus in diurna, itinerales, aliasque expensas in adnexa sub 4/. consignatione expositos causaverint, ad quos influentes e Taxaruin depuratione pecuniae converti debuerunt. Ut