1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 26

I I Acta Sessionis 26 249 Ut autem SS. et 00. comitialiter congregatos uberius constet, quaenam indigenales taxae inde ab ultimis Comitiis depuratae sint, quaenam vero adhuc restent advolvunturefFormatae eatenus Considerationes sub S/.ető1/.— Pen­­debit ab uberiori SS. et 00. determinio, an petito illorum, qui pro relaxatione recurrerunt, aut ultra recursuri sunt deferendum, vel iidera ad satisfaciendum suae obligationi inviandi sint. Ad summas illas passivas, quibus fundus Regnicolaris Aerarie Regio, et fundo aucti salis pretii cum fiue anni 1825. tenebatur, et de quorum in parte, medio pecuniarum ex taxis Iudigenatus influxurarum facienda repersolutione ultima Comitia statuerant (effectu hujus dispositionis ex adjunctis superius ad­­umbfatis non subsecuto) accesserunt notabiles per Aerarium Regium ad rationem expensarum Deputatioualium, et Conscriptionalium ab eo inde tempore factae anticipationes. • V Postquam enim sub decursu pertractationis utriusque objecti compertum fuisset, pecunias ex depuratis Taxis Indigenalibus influentes, nec satis exacte deponi, nec ad tegendas praedictas expensas sufficere, scopo eo, ne pertracta­tiones hae ob defectum suraluum adhaereant, non aliud supererat medium, quam illud formandi ad Benignitatem Clementissimi nostri Principis recursus. Annuit pro sua Benignitate Maje stas Sua Sacratissima, ut necessariae hoc fine pecuniae fundo Regnicolari, illa tamen sub conditione anticipentur, utSS. et 00. Regni in modernis Comitiis de modo repersolutiouis harum anticipationum provideant. / In sequelam altissimae hujus determinationis adnectitur sub 7’/ consigna­tio summarum ex Aerario Regio decursu annorum 1828, 1829. et 1850. antici­­pative levatarum, ea cum observatione, quod ad plene consummandum Con­scriptionis Regnicolaris opus, signanter pro diurnis Piegnicolarium Deputatorum, et Individuorum Exactoralium, item pro scripturisticis expensis, pro finalibus demum Commissionum Limitanearum operationibus ulterior incirca 55,000 ilor. conventionalis monetae aerarialis anticipatio necessaria futura sit; constituet universalis proinde anticipationum ex Aerario, ex obtutu Regnicolarium De­­putationum perceptarum, et respective percipiendarum, summa incirca 25,000 flor, conventionalis monetae, de cujus repersolutiouis modalitate his Comitiis agendum esset. I \ In nexu prioris consignationis exhibetur sub 8/ et altera cunctas ex­pensas ex obtutn ordinatae Articuli VII. ultimorum Comitiorum Regnicolaris Conscriptionis ad ultimam usque Septembris annilabentis realiter factas, aut us­que plenariam Operis Conscriptionalis consummationem ultra faciendas; — Tertia demum sub g/ illam Summani complectens, quae titulo pretii impressa-65. v \

Next

/
Thumbnails
Contents