1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830

Sessio 26

f Exacta dein quoad reliquas specificas reficxiones a Caesa Regni Cla­rificatione, evenit ad punctum initio provocati nuncii: Sub a) Restantiae Aerario Regio per fundum Regnicolarem refunden­dae, et Anno 181*/a in finis. 85,204 xr. l6 expositae, ad flnos 53,811, xr. 45*/ Imminutionem exinde ortum sumsisse, quod inito per Cameram Regiam Hun­­garico - Aulicam, relate ad activas Aerarii Regii in Fundum Regnicolarem Praetensiones, rectiori calculo, e harum serie praetensio titulo defensionis Littoralis Hungarici prius formata, exmissa sit. Sub b) Capitalia activa fundi Reguicolaris Anno 181*/, cum 109,200 finis, exposita ex eo ad 67,784 flnos 7 xr. decrevisse, quod in priori summa restantes Taxae indigenales, ob solvendi incapacitatem tardius expunctae, item apud privato selocata in schaedis Bancalibus capitalia, quae dein re­ductionem subiverunt, comprehensa fuerint; Capitalia aerarialia reducta non sunt, sed substiterunt ut prius in 57,000. — * Sub c) Filios L. B. Joannis Hiller, prout et B. Egerianos successo­res licet, saepius adursos restantis Taxae Depurationem hucusque neglexis­se, atque iterato declarasse, quod pro Relaxatione restantis taxae ad SS. et OO. recursuri sint. Sub d) Nec Cassae concurrentiali, nec fundo aucti salis pretii, nec Aerario Regio inde a postremis Comitiis quidpiam.titulo repersolutionis obten­tarum anticipationum refundi potuisse, vetante id ipsum activo fundi Regnico­­laris Statu. V Sub e) Satisfactum fuisse Comitiali concluso, et erga demissam per Consilium Locumtenentiale Regium Provocationem, ab extraneis Ecclesiasti­cis, Beneficia in Regno tenentibus Legalem Taxam incassatam haberi. His in sequelam Conclusoram diaetalium praemissis, quod statum fundi regnicolaris in specie, Cassarum vero Regnicolarium in genere ab anno 1826- usque 1829. concernit. Exhibentur Cassae status sub / et summarii extractus rationum sub 2/. pro quatuor his annis elaborati, relate ad quos sequentia reflectenda occurrerunt, et signanter. Ad annum lo27. observandum; Majores, quae hoc anno occurrerunt, expensas ex eo enatas esse, quod iis expensae Comitiorum infuerint, quae partialibus ex Aerario Camerali acceptis anticipationibus (Proventibus Fundi Cassae Regni ad id non' sufficientibus) tegi debuerunt. Acta Sessionis 26. 247 62 *

Next

/
Thumbnails
Contents