1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 26
Comitatu e converso Zagrabiensi, graves omnino contra aliquos ex Extraneis in sui gremio operantibus Conscriptoribus querelas proponentes, harum querelarum Investigatio Commembro Regnicolaris Deputationis et ComiLdLus de Zala Ordinario Vice Comiti Antonio Deák delata, compertoque eo5 quod, querelae hae reali fundamento innitantur, novi extranei Conscriptores ad hunc Comitatum exmissi, et observatorum naevorum Correctio disposita exstitit Anno 1850. Comitatuum Hevesiensis et Posegani primariae, Comitatus vero Zagrabiensis et Civitatis Debreczinensis secundariae Conscriptiones submissae sunt, adauctisque hoc etiam ex obtutu Snb-Deputationis laboribus, fineque eo, ut -adminus prima Conscriptionum Provisio usque Regni Comitia plene terminari possit, evocati sunt ad Sub-Depulationem adhuc Caspar Kubinyi emeritus Comitatus Lyptoviensis Ordinarius ice-Comes; — Ladislaus Komlóssy Comitatus Bereghiensis substitutus Vice-Comes; Joannes Marczibányi Comitatus Torontaliensis sub Comitiis Anni 1825. Ablegatus i — Paulus Hegedűs, Comitatus Verdczensis Ordinarius Notarius. — Medio vero tempore demortuis Deputationis Regnicolaris Commembris : Josepho Fejérváry, et Petro Horváth — substituti sunt: Simeon Dubravitzky Comitamus Pest subst. Vice-Comes, et Josephus Mihalkovits, Districtuum Jazygum et Cumanorum Ordinarius Notarius. Auctus est demum numerus Individuorum Exactoralium rem Calculi tractantium. Ab inii io Anni usque ad 7. Julii 1830. quo Sub-Ueputatio Operationes suus conclusit, revisae sunt per eandem Sub-Deputationem Concriptiones Comitatuum — — — — — — — — — 35 Districtuum — — — -— — — — — — 1 Civitatum — — — — — — — — — 22 Clarificationes Comitatuum — — — — — — — — — 4 Civitatum — — — — — — — — — 2* Anno hoc Conscriptiones Comitatuum Castriferrei, Rarsiensis, Bereghiensis, Posegani, Scepusiensis et Ungváriensis, Civitatum item Brezno - Bánya, et Libeth-Bánya, partim oh copiosos in iisdem inventos defectus, qui per novam fundamentalem Reclificationem aut Conscriptionem facilius , ac minori cum temporis et sumtuum compendio, quam per singillativorum Delectuum individualem adjustationem corrigi posse videbantur, partim ex eo, quod praeattactae Conscriptores ab Iustructione Comitiali deviaverint, seponi, illarumque Rcctiflcatio, aut nova Conscriptio, pro ratione adjunctorum, partim per Intraneos, partim etiam per Extraneos eo specialiter exmissos Conscriptores ordinari debuit. Occur-