1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 26
Occurrunt quidem etiam relate ad illas Con.scrij dones, quarum plenaria Rectificatio, aut novior Klahoratio disposita non est, non paucae per Sub-Reputationem jam in re Calculi, quam in ipso merito positae Reflexiones: ast Reflexiones hae superantur partim per subsequas Jurisdictionum Clarification« s, partim observati errores per ipsas et Jurisdictionum corriguntur, partim ulterioribus Reflexionibus ansam suppeditant, peraeque dein clarificandis aut superandis, ita, ut his debite superatis, atque in ipsa Regnicolari Reputatione uberi«* discussis, fundata omnino spes adsit, quod futuris Comitiis Resultatum tale exhibendum sit, quod veritati, quantum per ipsa Negotii et concomitantium Circumstantiarum adjuncta licuerit, quam maxime accessurum est. Jam vel ipsmAprimae Conscriptionis resultatum spem banc confirmat; afFundit enim statui Fundi Contributionalis novam lucem, taliaque exhibet Data, e quibus majori, ac prius cum certitudine, interimalis quoque Portarum Rectificatio suscipi, et gravatis ultra proportionem Jurisdictionibus medela adferri valeret. Quum vero negari nequeat, unam, et non ultimam accumulatarum in aliquibus Jurisdictionibus Restandarum Contributionalium causam, in eo quaerendam esse, quod moderna Contributionis repartitio, mutatis licet temporum, Comercii, et modi merendi, ac subsistentiae Contribuentium adjunctis, tamen inde a 28 annis in eodem, quo prius Statu permanserit, sapienti Statuum et Ordinum diaetaliter congregatorum judicio dijudicandum relinquitur, a non tum ipsius Contribuentis, tum exactioris Contributionis in iutertentionem regularis militiae destinatae depurationis causa, his adhuc Comitiis, vehiculo etiam praemissi Resultati, interimalis Portarum suscipienda esset Rectificatio. Plene quidem, ut praemissum fuit, terminata est Revisio omnium Conscriptionum per Jurisdictiones submissarum, indeque elaboratum generale Summarium objectorum Contributionalium; restant tamen ad illam operis perfectionem, quae requiritur, ut illud Approbationi Regnicolaris Deputadonis substerni valeat, sequentia; a) Rectificatio, aut nova Conscriptio illarum Jurisdictionum, quae minus rectae conscriptae erant; ex bis tantum Comitatuum Ungvár, et Beregh, Districtus Jazygum et Cumanorum, Civitatum item Debreczinensis, ac Brcznobányensis noviora Operata terminata sunt. b) Revisio novarum Conscriptionum, Clarificationum item, ad Reflexiones Sub-Deputationis per Regni Jurisdictiones jam submissarum.