1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 26
20. Ülés Írásai. cum concursu Dominii conscribantur, et sub inspectione orphanalis civilis provisionis gratuito conserventur, Militibus vero Invalidis favores Art. 1: 1807. §. 11 concessi tribuantur. i 11) Repartitio autem Tyronum juxta clavim sub bis Comitiis, habita ad populationis numerum reflexione, per juratam Reputationem elaborandam instituatur. 12) Quia vero in excipiendis ignoto idiomate mandatis ipsi servitio summae noxiae emergerent difficultates, Sua Majestas Sacratissima disponet, ut omnibus Legionibus Hungaricis et Confiniariis Officiales et Subofficiales nativi Hungari, Art. 9: 1792. id ipsum exigente, praeficiantur. Et cum ad sequendam militarem vitam maximum esset incitamentum — si merita quo ocyns promotiones et praemia sequantur: — gradualis promotio in Legionibus Hungaricis, et Confiniariis sejunctim a reliquo Caesareo-Regio Exercitu circulet, et singularia merita castrensia per elargiendas Annales, et Bonorum in Curias ac minora corpora divisorum Collationes, e spiritu Legum condecorentur. §. 2. Residuos autem 20,000 Tyrones sequentibus sub conditionibus offerunt: gg 1) Ut Sua Majestas hos solummodo in casu hostilis aggressionis Ditionum suarum haereditariarum et majoris exhinc emersuri periculi, Suae Celsitudini Caesareo - Regiae Domino Regni Palatino fine procurandi medio concernentium Jurisdictionum effectus detegendo, et per eandem in proximis Comitiis referendo, legere, et exigere valeat. 2) Ut vigor oblati hujus 2-da mensis Octobris Anni proxime venturi 1831. omnem in casum cesset, neque Jurisdictiones evoluto hoc Termino ad statuendos hos 20,000 Tyrones provocari amplius possint. 3) Ut terminato Bello ex superius denotata hostili aggressione enato, hi 20,000 Tyrones, unice huic gerendo destinati illico, et inomisse finaliter dimittantur. d) Ut demtis iis, quae conditione prima quoad annos obeundi servitii, conditione vero tertia circa statutionis tempus relate ad 28,000 Tyrones disposita sunt, conditiones reliquae etiam ad hos 20,000 Tyrones extendantur. 2H \