1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 26
Acta Sessionis 20. 235 \ i SS. et OO. Principia pro facilitanda Tyronum militarium instar subsidii sub praesentibus Generalibus fíegrd Comitiis oblatorum statutione praestabilieridaes.se existimant in conformitate eorum quae sub Comitiis annorum 1802. 1807. et löOo. de facto prae stabil ita erant. I.) Quoad Modalitatem Statutionis. In statuendis Tyronibus, quoad fieri potest, praeferenter sortilegium adoptandum erit sequenti modalitate: r 1. Jurisdictiones medio congruarum et captui populi adcommodarum Publicationum, quas concernentes Magistratuales et animarum Curatores in facie Loci coram congregata Communitate uberius adhuc explicare sint obstricti, incolas de eo informare et capacitare adnitantur, quod dispositiones hae, directe eorumdem emolumentum et alleviamen, atque facilius, mansvetius, et minus sumtuosum obligationis hujus, nullo in casu evitabilis implementum pro scopo habeant. 2. Necesse erit, ut concernentes Magistratuales, habita reflexione eorum, qui a statutione legetenus immunes sunt, reliquos eidem obnoxios idoneos juvenes, in concursu Dominorum Terrestrium, si influere voluerint, ordinate conscribantur. 3. Postea pro sortilegio Terminus praefigatur, pro quo Juvenes conscripti comparebunt, atque in praesentia Individuorum per Jurisdictiones deputandorum, et localis Superioritatis in condecenti loco actus sortilegii cum maxima publicitate peragatur. 4. Ollae Fortunae, schaedulae numeris signatae tot injicientur, quot in Communitate Juvenes conscripti habentur; quo facto Juvenes sortes trahent. Juvenis ille, qui sortem numero primo inscriptam extraxit, visitationi mox subjicietur, et si aptus adrepertus fuerit, militiae tradetur, si vero non fuerit aptus, tunc Juvenis ille subjicietur visitationi qui sortem Nr. 2-do insignitam traxit, atque methodus haec secundum currentem sortium numerum, adusque continuabitur, donec numerus Tyronum Communitati tali per Jurisdictionem adrepartitus statutus non fuerit. 5. Juvenes per sortem militiae adlectos non tantum in plena libertate sed et decenter comitabuntur Primores Communitatum ad designatum militaris visitationis et assentationis Locum. 59 * i / ■■ ■ ■