1830 Irományok • Acta Comitiorum Regni Hungariae a serenissimo, ac potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, ac Regiam, Civitatem Posoniensem in diem 8. Septembris Anni 1830. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1830
Sessio 1
\ bertath», et immunitatum Regni Juramentum praestat, quo tempore omnes detecto Capite adstant. Juramento deposito Serenissimus Archidux Dominus Regni Palatinus ternis vicibus exclamat: Vivat Ilex! quod ipsum dato per Eum Signo, repetitur a populo, et usque Montem Regium continuatur. Militare autem denuo dat Salve et tormenta exploduntur. Sua Majestas descendit sub priori comitiva ex Pegmate, insidet opitulante Curiae Regiae Magistro, equo; procediturque priori Ordine, absque tamen Clero, ex quo nonnisi Episcopus Crucem deferens Suae Majestati praeequitat Danubium versus ad montem Regium dictum, cujus cancelli panno obtecti erunt; subsistentibusque ad pedem Montis Regnicolis: Sua Majestas equitat celerimo cursu sola super Montem Regium, extrahit ibidem Gladium Sancti Stephani, eumque vibrat in formam Crucis versus quatuor Mundi partes, primum versus Orientem, dein versus Occasum , tum versus Meridiem, ac tandem versus Septemtrionem, vertitque semet cum equo ad quamlibet partem. Militare denuo dat Salve, et tormenta sploduntur tertia vice. Peractis his Sua Majestas ante dicto ordine per Portam Piscatorum penes capitales Vigilias, ad Palatium Primatiale revertitur, et ii quidem Proceres, qui Clenodia gestant, usque ad Suae Majestatis Regiae cameram, — qui vero vexilla Regnorum gerunt, eadem usque ad Palatium portant, ubi eadem vexilla in proprietatem eorum cedentia secum auferunt; Clenotliis in Camera manentibus. Interea disponit Magister Curiae, ut Cibi ad mensam deferantur. Praeter Commissarios a Janitorum Regalium Vices-gerente constitutos ordinabuntur etiam alii ex parte Aulae, per Supremi Aulae Praefecti Vices-gerentem ad Januas Salae. Cibi adferuutur per Magnates, et Nobiles, praecedente eosdem cum majori baculo Dapiferorum Regalium Magistro. Allatis, et in Ordinem dispositis Cibis, ubi id per Magistrum Curiae Suis Majestatibus insinuatum fuerit, Eaedem advenient, ac Serenissimus quidem Rex cum Corona in Capite, et Paludamento S. Stephani, comitantibus Domino Regni Palatino, Primate, Archi-Episcopo Colocensi, et Apostolico Nuncio. Ordo autem, et Servitium mensae sequens erit: Praecisor ad mensam Suae Majestatis Caesareae aquam pro abluitione manuum Suae Majestati fundet; Supremi yero Aulae Praefecti Vices-gerens praesentabit Eidem mantile. Pocillator Suae Majestatis Caesareae mantile post prandium Suae Majestati praesentabit. Suae Majestati Imperatrici mantile Supremus Aulae Praefectus, lavacrum ante prandium unus e Camerariis Caesareis, et post prandium mantile idem praesentabit. Pocillatorem autem peraeque unus e Camerariis Caesareis aget. Regiae Majestati lavacrum Serenissimus Archi-Dux Dominus Regni Palatinus, mantile Archi-Episcopus Strigoniensis porriget. Pocillator erit Magister Pincernarum Regalium. Post prandium unus e Magnatibus, per Suam Serenitatem Caesareo-Regiam denominandus fundet aquam; Magister vero Curiae porriget mantile Serenissimo Archi-Duci Domino Regni Palatino, ut id Suae Majestati tenere valeat. Priusquam Suae Majestates mensae assideant, Primas incipit „Benedicite," eique respondet Caesareo-Regius Ceremoniarius Aulicus. Acta Sessionis 1. 17 5