1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 250. ülés

timaliones ad Comitatus dimitti debuerint, hinc Terminus pro o. Mensis De­cembris ejusdem Anni 1810. ad Civitatem Debreczen praefixus est, in quo Deputatio rursus id comperit, quod materialia quidem influxerint, sed non ita comparata, ut in debitam pertractationem sumi potuissent, datae itaque iterum nonnullis inviationes, quae necessariae videbantur, aliqua vero deci­sa etiam, atque ita evenit, quod Operationes Deputationales in Annum 1811. protendi debuerint, et Relatio finalis in Comitiis eodem Anno 1811. celebra­tis exhiberi non valuerit. Comitiis ab eo tempore non celebratis , operatio quidem adhaesisse vi­debatur, sed effectus docuit, quod quae Annis 1808. 1809. 1810. et respe­ctive 1811. ratione vinci non posse videbantur, subseque per moram sanata sint, ita ut quaestiones et differentiae, quae inter aliquos Comitatus occurre­runt, vel per mutuam Comitatuum coalitionem, vel per Commissionis Regni­­colaris decisionem, aut qua objectum Legis non constituentia seposita, aut de­cisa, per illos quos feriebant Comitatus in realem effectum deducta, ab eo momento subsistant, et sic reali effectu canonisata, vigore citati Articuli, ut res judicata consideranda sint. Ille Legis contextus, qui mutuas inter Comitatus concertationes ineun­das, atque coalitiones tentandas disponit, una et id, quod seu succedant coa­­litionum tentamina, seu non, reiy Commissio Regnicolaris decidere possit ac teneatur, ordinat, superfluum reddere videtur illud, ut quae per decursum operationis occurrerunt scripta et correspondentiae inter Deputationem Regni­­colarem et Comitatus isthic minutim referantur, nonnisi Actorum molem au­ctura, Deputatio etenim in illa Legis clara basi operabatur, ut res mutuis coalitionibus superetur, et nonnisi tunc se in decisionem immisit, dum Comi­tatus convenire non posse videbantur; sed et illud superfluum forte esset, ut rationes et fundamenta decisionum cum scriptis pro et contra exaratis isthic deducantur, quia hoc Lex non tenet, sed diserte id habet, ut Regnicolares Commissiones in obsequium Articuli 28. operantes, objecta decidant, rem ta­liter videlicet, vel per mutuam coalitionem vel Decisionem Commissionis de­cisam, fine solum Inarticulationis Comitiis referat, quae Activitas aliis De­­putationibus in obsequium Articuli 67. de Anno 1791. operantibus, per Co­mitia attributa non est; illud porro humillime observandum adhuc occurrit, quod omnes mihi adlaterati a tempore exmissionis nostrae Anni scilicet 180 . emortui sint, excepto Comite Ludovico Rhédey, quem (ut audio) infirmitas gravior a Comitiis praesentibus prohibuit; hinc fit, quod hanc humillimam Re­lationem solus nonnisi exhibere possim, verum felici omnino fato evenisse in­sinuo, quod ea, quae decidi debuerunt, eo adhuc tempore superata et decisa fuerint, dum plerique ex nunc jam defunctis vivebant, et una mecum coope­rari potuerunt. Caeterum ad illum casum, si aliquis e Comitatibus quaestio­nem aut difficultatem quampiam moveret, eamque Serenitati Vestrae Caesareo- Regiae, prout nec secus esse potest, substerneret, Vestrae vero Serenitati Caesareo - Regiae semet informari, mecumque mandare benigne videbitur, paratus semper sum ad specifice movendas quaestiones respondendi, et rem clarificandi. His

Next

/
Thumbnails
Contents