1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 250. ülés
His praemissis superest, ut casus specificos et qualiter superatos , tamquam materiam condendi Articuli humillime referam et recenseam. Comitatus, qui operationis objecta, et casus per Commissionem pertractatos subministrarunt, sunt sequentes: 1- mo. Szabolcsensis cum Bihariensi. 2- do. Idem Szabolcsensis cum Szathmáriensi. Ad 1-mum. Inter Szabolcsensem et Bihariensem erat quaestio de Possessione Mihályfalva, quae maxima parte ab immemoriali Bihariensi adscribebatur: minor tamen pars, una circiter quintalitas Possessionis referebatur ad Szabolcsensem, majoritás se penes Bihariensem manere porro quoque velle declaravit, minoritás se in Szabolcsensi manuteneri voluit, differentiam hanc Commissio Regnicolaris ita decidit, ut minor pars vix quintam totius efficiens, transeat in Bihariensem, et ne Szabolcsensis juste conqueri possit, Possessio Acsád hucusque Bihariensi adscripta, utut plus, quam Portio Mihálvfalvensis importans, in compensationem pro Mihályfalva cedat Szabolesensi, et hoc effective etiam consummatum est, et ab utrinque pacifice ita possidetur. Vertebatur quidem etiam quaestio inter binos hos Comitatus Szabolcs et Bihar de Possessione etiam Sámsony, ad Bihariensem ab immemoriali pertinente; quam discussis et ruminatis utriusque Partis argumentis, Regnicolaris Deputatio pro favore Bihariensi, adeoque Sámsony in statu quo relinquendum esse decidit. Ad 2-dum casum inter Szabolcs cum Szathmár occurrentem, hunc mutua praedictorum Comitatuum coalitio, concertationibus tantisper quidem protracta superavit, Deputationi nihil reliquum erat, quam ut Actum mutua consensione perfectum stabiliret. ft Quaestio vertebatur de Possessionibus Panyola, Számos-Szeg, Kér, et Kér-Semjény, ac O-Pályi, quae hucadusque ad Szabolcsensem pertinebant, et quae omnes in Szathmáriensem Comitatum inclavatae fuerant, in horum vicem ex Comitatu Szathmáriensi cessa sunt Possessiones Szahnad et Rohod integrae, Praedia Szennyes, Sige, Bánháza, denique Portiones in Entsents, Eor, Lug-os et Kis-Máda. In his itaque concentratur materia condendi Articuli, videlicet ex Szabolcsensi ad Bihariensem transivit pars una, videlicet quintalitas Possessionis Mihályfalva, et in vicem hujus transivit ex Bihariensi ad Szabolcsensem tota Possessio Acsád. Relate ad quaestionem inter Szabolcs et Szathmár, — ex Szabolcsensi ad Szathmár cessae sunt integrae Possessiones quinque: Panyola, — Szamos-Szeg, — Kér, — Kér-Semjény, — O-Pályi. — Ex Comitatu Szathmáriensi ad Comitatum Szabolcs Possessio Szalmád, — Rohod; Praedium Szennyes, — Sige, — Bánháza; Porlio in Entsents, — in EÖr, •— in Lugos, — in Kis-Máda, — in Gyüve, X 2 ACTA SESSIONIS CCL. j575 Hacc