1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 224. ülés
Articulus VIII. De effectu Commissionum Limitanearum, ac in locum mortuorum et respective impeditorum Individuorum, ad easdem Commissiones per Articulum 31.1B07. exmissorum, alii denominantur. Respectu Commisionum Limitanearum , quarum Relationes altissimae Decisioni jam substratae essent, Sua Majestas Sacratissima benignam Resolutionem se propediem edituram declarante; Status et Ordines plene confidunt, quod eadem una clementer dispositura sit, ut quae ex his Regiam sortientur ratificationem, executioni quoque mancipentur. §. i. Et cum ex Individuis per Articulum 3i, 1807. exmissis, a tempore interventae denominationis quidam fatis cessissent, vel aliter impediti, Provincia sibi Articulariter delata fungi nequirent, in locum eorum, reflexe etiam ad Articulum 4.1811/2. sequentes denominantur Commissarii etc. « CCCXXII-dik SZÁM CCXXIV-dik ÜLÉSBEN. Feleletjek a’ Statusoknak, az első rendbéli Articulosok eránt tett észrevételeire a5 FŐ-Rendeknek. ' Nro. CCCXXll. in SESSIONE CCXXIF. Responsum Statuum et Ordinum ad Reflexiones Excelsorum Procerum intuitu primi ordinis Articulorum factas. Die 10. Maji 182?. Responsum Inclytorum Statuum et Ordinum erga Observatione intuitu Articulorum per Excelsos Proceres factas. ]Projectis Articulorum III. IV. V. et VII. jam in utriusque Tabulae Conclusum abeuntibus, Excelsi Proceres ipsi perspicient, naturae Conclusi repugnare, ut illud mutationem quampiam subeat, et quum praeterea modificationes per Excelsos Proceres adductae, cum praestabilitis principiis neutiquam possint componi, cum item scopus horum Articulorum non in simplici duutaxat praeexistentium jam provisionum confirmatione subsistat, verum Status et Ordines uberius observandarum Legum vadimonium recte in editis per Suam Majestatem Sacratissimam declarationibus suspiciant, cum denique meritum praecedentis Comitialis Tractatus, quo parte ab una de sublata pro praeterito Regnicolarum sollicitudine; parte vero ab alia de strictiore pro futuro Legum observamine agebatur, per nullos intermedios eventus, aut Resolutiones Reg’as aboleri potuerit, et non tantum oportune sed et necessario distinctis Articulis comprehendi debeat; — hinc Status et Ordines omni ex obtutu declarandum habent, semet a praecitatorum Articulorum contextu, jam per utramque Tabulam semel ratihabito, recedere nullatenus posse. Quod