1825-1827 Irományok 3. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 224. ülés

1 Acta sessionis CCXXIV. ' rjof Quod Articulum VI. ,'attinet, tria sunt, quorum niouiucationem Excelsi Proceres desiderant, et quidem : primum, ut explicatio Restantiarum per extra­­diaetalem Contributionis exactionem ortarum, e contextu emaneat; alterum, ut ubi Suae Majestatis annutus memoratur, vocula: „etiam“ exmittatur; tertium demum, quod Status Regni ab effectu Imputationis recedant, substituatur il­lud: „quod gravibus momentis per Suam Majestatem adductis moti ab Imputatio­ne recesserint.“ Modificationem primam ideo non possunt Status et Ordines amplecti, quia Rubrum debet cohaerere Nigro quam exactissime, neque conferret a^ debitam Legis claritatem, si contextus, in quo rei meritum adaequate deductum esse o­­portet, minus complecteretur, quam quod in Rubro fuisset designatum; imo recte hic, ubi Restantiae legalis Impositae a novioribus peculiari §-pho contra distingvuntur, objectorum diversitas necessarium reddit, ut ad evitaudas in applicatione Rubri successivas dubietates, utraque Restantiarum species debi­te circumscribatur. Voculam: „etiam“ hoc loco, ubi Suae Majestatis annutus inducitur, juxta stylum hactenus usitatum, convenienter insertam esse, complures tam an­tiquae, quam recentiores Leges, et signanter Articuli 5. et 64. IŐ38. 88. 1047.35. 1655. 81. 1659. Ő2, et 67. l081. 59. I79O/I. i2. et 19. 1792. abunde probant, spectata vero Legislativae potestatis communione, amplius adhuc patet, vocem hanc indispensabiliter requiri, prout eniin in Objectis ad Comitialem Tracta­tum spectantibus, idem Regni Statuum Postulato, et Suae Majestatis annutu per­fici, Legisque materiam suppeditare solet; ita vicissim in Gravamine praesen­ti, quod salvis Legibus fundamentalibus continuari nec poterat, annutum Suae Majestatis irrestricte memorasse, non redoleret aliud, quam Articulo mediante id reco noscere , quod abolitio quaestionatarum Restantiarum ad Diaetalem Tra­ctatum pertinuerit, quodve illae citra Suae Majestatis annutum ultro depurandae fuissent. — Ad quam Juribus Regni summe praejudiciosam inductionem evi­tandam, haec clausula vel simpliciter exmittenda, vel una cum vocula „etiam“ re­tinenda censetur. In merito denique Imputationis semet ingravatim reflectent Excelsi Pro­ceres, actum fuisse tam de Regni Jure, quam et de hujus effectu, quem videli­cet Imputatio numerica constituebat. — Dum Status et Ordines ab effectu re­cesserant, Jus eisdem semper adhuc salvum remansit, quod utrumque rogan­da Lege debet explicari, — utramque autem Ideam sola vox: „Imputatio“ non definit. — Illud vero quod Status et Ordines gravibus in rem adductis mo­mentis ad recedendum sint permoti, eo minus posset per Legem declarari, quum enunciatio talis illud subinferat consectarium , quod effectus Juris hujus a prae­existentia et gravitate motivorum in obversum ejus adducendorum, necessario dependeat, — cui principio Status et Ordines salva Regni Constitutione ad­­stipulari nequeunt. — His itaque perpensis Status et Ordines contextui Arti­culi VI. per se proposito ulterius quoque inhaerent. )( 2 CCCXXIII. #

Next

/
Thumbnails
Contents