1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 177. ülés

ACTA SESSIONIS CLXXVII. &5t Ad 28. 29. 50. et 31. Nulla Reflexio. Ad 32. Posteaquam Gravamen istud per plures etiam Comitatus cum éxpositione specialium adjunctorum secundaretur, tantisque abusibus et con­troversiis suppeditaret occasionem, ut illud magis adaequate pro ferenda me­dela substernere oporteat, hinc Status et Ordines contextum ejusdem proje­ctant sequentem: „Comitatus Bacsiensis ex eo : quod Civitas Neoplantensis Jus Taxas sta­­„terales et Nundinarum defigendi — via dicasteriali obtinens, Jure quoque „limitandi utatur, — Jus autem istud unice Comitatus respiceret, eatenus Le­­„ge subveniri petit; non seCus „Comitatus Pestiensis exponit, quod Anno 1813. in gremio Civitatis „Pestiensis operans Commissarius Regius, fine ampliandorum praefatae Civi­tatis Proventuum, Taxam Strati, Pascui et Fori defixerit; qua pro statu „duntaxat notitiae ad Comitatum perlata, hic Magistratum Civicum a desum­­„ptione memoratae Taxae inhibuerat quidem, ast legalem suam activitatem „paulo post laesam esse persensit, dum in Objecto hoc via CanCellariae Re­­„giae Hungarico-Aulicae sub dato 17. Decembris 1819. Numero 14,396. illa „edita fuisset Resolutio, quod Jus Comitatuum se pure ad Tariffas Telonii et „Nauli extendat, defixio vero supr as criptarum Taxarum a paritate caelero­­„rum Regalium Beneficiorum ad Jura Dominii Terrestralis spectet. — Et licet „Comitatus Pestiensis jam ad id quoque pronum se exhibuerit, ut aut ipsamet „Civitas Tariffam projectet, subin per eundem discutiendam, aut ut eousque „donec controversum hocce negotium in Comitiis Regni decisum fuerit, prae­dictae Taxae potius altiori Loco elaborentur, hodiedum attamen Civitatem „Pestieasem, — testantibus id ipsum de dato 15. Januarii 1822. Nro. 1618. „et 2. Julii Anni ejusdem Numero 16,232. emanatis Consilii Regii Locumte­­„nentialis Intimatis, contra se manuleneri experitur; adeoque legalem mede­­„lam ferri postulat.“ „Comitatus demum Borsodieiisis in pftri merito querimoniam suam con­­„tra Dominium Regio-Coronale Diós-Gyor proponit, quod Dominium postea­­„quam Taxas Nundinales juxta TariíFám Anno adhuc 1793. per se quidem „projectatam, sed per Universitatem Comitatus ratihabitam , et aliis quoque „gremialibus Dominiis extradatam , longiori tempore desumpsisset, tandem „Officiclatus ejusdem Anno 1818. proprio arbitrio novam Tariffam elabora­­„vit, et Taxas secundum illam desumi curavit, Universitate vero Comitatus „Tariffam hanc cassante, et Oiliciolatum Dominii postmodum Juribus Domina­­„libus derogatum esse querulante, sub dato 30. Novembris Anni 1824. jNume­­„ro 29,422. via Consilii Regii Locumtenentialis illa supervenit Resolutio Regia, „quod Jus Taxas Nundinales defigendi Terrestrali Dominio competat, illius— „que Jura facto Comitatus Borsodiensis turbata sint, exhinc itaque praefatus „etiam Comitatus pro medela recurrit. )( 2 * Quia

Next

/
Thumbnails
Contents