1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 177. ülés
8 32 „Quia vero genuinus sensus et spiritus Titulorum 9. 10. 12. Partis II, „ille esset, ut Privilegia salvo tantum Jure alieno, salva item legali Regni „Constitutione edita valeant, positivi autem tenores Legum, signanter Sigis„mundi Decreti 6. Articuli 22. 23. Uladislai Decreti 1. Articuli 87. ejusdem „Decreti 5. Articuli 35. et 74. Articulorum item 11. etl2. 1566. 78. 1647. 29. „1655. 15 eL 63. 1715. ac 15. 1723. Jus limitandi non tantum Vectigalis Telo„nialis et Nauli, sed etiam Opificum et Manufactorum, Taxarum itemNun„dinalium, praecise Comitatibus deferrent, et Jus exclusivum relate etiam ad „determinandas mensuras Aridorum et Liquidorum Articulis 16. 1588. 31 1655. „ac imprimis 63. 1715. enunciaretur, — imo Articulus 71. 1659. in contravenientes Dominos Tei'restres et Civitates poenalem quoque Sanctionem concineret, — cum praeterea repugnaret tam illud, ut Civitates Taxarum, — „proprio suomet lucro deservientium, — Tariffam elaborent; quam et illudt „ut admissa omnibus Dominiis Terrestralibus Taxas Nundinales defigendi activitate, eaedem cum maximo quotidiani Commercii detrimento in infinitum „discrepent, supraallatos itaque abusus Status et Ordines Suae Majestati Sa„cratissimae ea cum demissa Petitione insinuandos esse censent , quatenus „eadem in conformitate etiam Postulati generalis quoad exactiones Tfelonii et „Nauli jam propositi, memoratarum Legum tenores observari facere, atque „ita Jura Nobilitaria non minus, ac legalem Comitatuum activitatem manute„nere dignetur.“ — Ad 33. 34. Nulla Reflexio. Ad 35. Cum Petitum isthoc etiam legali fundamento nitatur, conclusionem illius post voces : „quam maxime deserviret“ — ita adornandam cuperent Status et Ordines: „eodem cum Antenatis studio, Articulis 6. 1635. et „151. 1647. expresso, Benignitati Regiae devovent.“ — Ad 36. 57. 38. et 39. Opinioni Deputationis Status et Ordines Regni adstipulantur. Ad 40. Cum hic reflexe etiam ad alios similes casus maximum Gravamen in eo subsistat, quod passim arbitrariae et discrepantes in Causis Urbarialibus edi soleant Resolutiones, praesentem itaque casum ad generalem hanc querimoniam applicandum, et contextum Postulati post verba: „erga Taxam „Urbarialem reponi ordinatis“ — sequenti ratione modificandum esse judicant Status et Ordines. „Siquidem casus iste novum generalis illius querimoniae suppeditaret „exemplum, quod in Objectis Urbarialibus, cum magno Jurium Dominaliuin „praejudicio saepissime discrepantes, et a praescripto Legum penitus abluden„tes intervenire soleant Resolutiones , hinc Su in Majestatem Sacratissimam „humillime exorandam esse censent Status et Ordines quatenus tam in nexu „praesentis Gravaminis Incolas Bánenses eousque etiam, donec quaestio relate „ad exustionem Cremati sua via decisa fuerit, ad statum illum, in quo occai?7< ÜLÉS ÍRÁSAI. sione