1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 177. ülés
b4* * Ad 78. Pluribus hoc in Objecto considerationibus enetis» et Opinioniá eo: quod /Veta investigalionalia saepe fundamento ex illo in probam edocendae Nobilitatis non acceptentur, quia essentialis aliquis error eisdem inesse statuitur, Borsodiensi vero et Marmarosiensi Comitatu id adducentibus, quod Acta Invesligationalia in nonnullis Comitatibus partim suo tempore substrata non sint, partim vero ex interventu altissimae Resolutionis, qua mediante Investigatio Nobilium sublata fuerat, nec amplius substerni potuerit, siquidem in casu primo praetensi errores tunc jam nec per Jurisdictiones Comitatenses, tanto minus per privatos Producentes erui ac corrigi possint, in casu vero altero substratio Actorum Investigationalium facto respective Jurisdictionis intermissa privaLo lcgitimanti praejudicare nequeat, Gravamen e respectu tantarum Familiarum, quae innocenter in Crisim vocantur, re ipsa subsistere debere censent Status et Ordines, verum tamen ipsae hae praemissae Considerationes opinione Statuum et Ordinum videntur svadere illud, ut totum hoc meritum in systhematica Publico-Politicorum pertractatione uberius discutiatur, et decidatur. Ad 79. et 80. Nulla Reflexio. Ad 81. Cum Articulus 9. 1715. reflexe ad anteriores casus conditus sit, Gra* vamen istud voto etiam Statuum et Ordinum subsistit, et (/uia in positiva Lege fundaretur , meritam ejusdem occasione emendationis Legum pertractandum esse censetur. Ad 82. Cum in praeferentialibus illa Petitio sit formata, ut Limitaneae Ccmmissiones in quantum alicubi deessent, novitus denominentur, in quantum autem Relationes illarum jam Suae Majestati substratae essent, respectu harum benignae Resolutiones expetantur, de talibus interim, quae Operatum suum terminarunt quidem, Relationem interim Comitiis nondum exhibuerunt mentio facta non sit, hinc tam relate ad Commissionem Articuli 50. 1807. ordinatam, quam et alias quarum Resultata oiliciose adhuc non constant, Postulatum praesens subsistere, iilarumque Praesides ad exhibendas Relationes provocandos esse arbitrantur Status et Ordines. Ab 83. usque 94. inclusive Opinionem Deputationis adoptant SS. et OO. Generalia Gravamina et Postulata Septem Montanarum Civitatum Inferioris Hungáriáé et Civitatis Nagy-Bányensis ad Districtum Superioris Hungáriáé spectantis. Ad Punctum 4. Posteaquam de Urbura Ferri, jam inter Gravamina Comitatuum generaliter actum esset, Puncti hujus Epilógus, inde a vocibus: .,relate ad Urburam Ferri“ usque ad finem exmittenda judicatur. Quod autem Opinionem Deputationis Regnicolaris in Conclusione praedéductorum Punctorum pagina 72. expressam, attinet: ad hanc Status et Ordines 177. ÜLÉS 1RASAI. \