1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 177. ülés

ACTA SESSIONIS CLXXV1I. dines ea de causa, quod tempus asservandae in Objectis Montano-Metallurgi­­cis Deputationis incertum adhuc sit, accedere nequeunt; ast desiderant prae­­mentionata , seriatimque Punctis 31. comprehensa Montanarum Civita­tum Gravamina et Postulata benigno Suae Majestatis Sacratissimae obtutui ex his adhuc Comitiis substerni. Generalia Liberarum Regiarumque Civitatum, partim relegata, partim exmissa Gravamina et Postulata. A 1. usque 36. Opinioni Deputationis adstipulantur Status et Ordines. Ad 37. Censent, quod cum inter Objecta Publico-Politica de Ordine Incen­diario quoque agendum sit, Postulatum praesens, velut omni e respectu at­tentione publica dignum eo relegari debeat. A 58. usque 50. Nulla est Reflexio Sub JD. Particularia Comitatuum, Capitulorum et Jurisdictionum sepa­ratas Portas habentium Gravamina et Postulata, quae per Regnicolarem Deputationem demisse proponi comperta sunt. Ad 1. Nulla Reflexione oborta. Ad 3. Necessarium videtur, ut fundationales Litterae, in quarum nexu Comitatus Aradiensis Gravamen proponit, Regni Comitiis exhibeantur, Sua vero Majestas Sacratissima humillime exoretur, ut earundem Inarticulationem benigne admittere dignetur. Ad 3; 4. 5. 6. 7. et 8. Opinioni Deputationis adstipulantur; Ad 9. Opinionem Deputationis in eo alterandam esse censent Status et Ordines, ut Postulatum isthoc ad pertractationem Operati Deputationalis in Publico-Politicis relegetur. I Ad 10. Nulla Reflexio. Ad 11. Opinioni Deputationis Status et Ordines illnd adjiciendum es­se arbitrantur, ut Petitum hoc ad mentem Articuli 21. 1764. Suae Majestati Sacratissimae commendetur. A 12. usque 15. Nulla Reflexio. Ad 16. In exordio ad seriem enumeratorum Locorum Possessione quo­que Újfalu spectante lianc eorsum inferri oportebit. 215 84 g A 17.

Next

/
Thumbnails
Contents