1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 207. ülés

to58 21. De Sedibus Restaurator iis. 20?. ÜLÉS ÍRÁS A I. Universales ferme ex omnibus Regni partibus intuitu Sedium Restaura­­torearum formatae querimoniae, novum ac generale Regni Gravamen in eo pro­duxerunt, quod parte ab una supremi Moderatores Comitatuum Terminos Re­staurationis per Legém defixos, etiam in casu notabilis Magistratualium Indi­viduorum defectus haud observent; parte vero ex alia modus Magistratum Co­mitatensem suffragio acclamationum restraurandi vetustissimus, et Legali Co­mitatuum consistentiae quodammodo coaevus, vigore Altissimae Dispositio­nis per Consilium Regium Locumtenentiale sub dato 16. Februarii 1819. Nro. 4,390. intimatae, sublatus, et alia methodus connumerationis votorum, quae nutu Articuli 58. 1723. in illo duntaxat casu adhiberi debuit, dum ex acclamatione potioritas difiniri nequiverat, exclusive praescripta habea­tur ; quia vero methodus connumerationis votorum cum sublatione alterius ae­que Legalis modalitatis unilateraliter praescripta, manifeste Juribus Statuum derogaret; hinc Status et Ordines Suam Majestatem Sacratissimam humillime orandam esse existimant, ut effectu praecitatae Altissimae Dispositionis, in­terea etiam, donec revisione Operati Deputationalis circa coordinationem Co­mitatuum modus Restaurationis Lege definiri potuerit, suspenso, prior, et ante emanationem praelaudatae Benignae Resolutionis Regiae praevigens in Comitatibus usus permaneat, una vero Supremi Moderatores Comitatuum ad asservandas intra Legalem Terminum Sedes Restauratorias districtim obligentur. ♦ 22 De Populari Ignobilium Conscriptione. Annua Popularis Ignobilium Conscriptionis Rectificatione, non attenta Legali e Comitiis Anni 1811. in obversum ejus facta Remonstratione, via Di­­casteriorum Regiorum Magistratibus Comitatensibus sub onere Responsionis , adhibita plane secuturae secus ab Officio amotionis comminatione, porro etiam ac novitüs injuncta; cum Conscriptio haec Articulo 2. 1802. scopo suppleta­­lionis Legionum Hungaricarum ad triennium positive defixae introducta, tam evolutione ipsius Triennii, quam et suppletationis praeviae per Articulum 1. 1807» in consveta Collcctacula transderivatione, ipso fácto desinere debuerit; Status et Ordines huc non intellecta Conscriptione in sensu, et consequentiam Arti­culi 67. 179Q/T. adornanda, effectivam praeattactae annuae Rectificationis sublationem, ad tollendas quasvis ambiguitatis Lege expressa declarandam postulant. 23. De Onere Responsionis Praesidibas Congregationum incumbente. i 4 Benigna Normali Dispositione, quoad manipulationem Cassae Domesti­cae via Consilii Regii Locumtenentialis ddto. 10 Augusti 1821. et Nro. 19,769. O Ö intimata, praecautum habetur: ut omnes, qui ad assignationes erogationum Cassae hujus Altiorem indultum excedentes concurrerint , oneri refusionis subjiciantur, hocque onus Praesidem quoque Congregationis, nisi similibus Assignationibus contradixerit, et Determinationum effectum suspendendo, ca­sum subversantem Altiori Loco detexerit, tnansurum sit. Cum autem beni­gna haec Dispositio non minus, ac principium ejus, Systhema ipsum organisa­tionis

Next

/
Thumbnails
Contents