1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827
1827 / 207. ülés
ACTA SESSIONIS CCV;i. tionis Comitatuum, vi’cujus Praesides Congregationum dictamine Articuli 58. 1723. Aclivilate Conclusa Statuum suspendendi, neutiquam pollent, convelleret; ex eo Status et Ordines Suam Majestatem Sacratissimam demisse exorandam esse censent, ut altissima haec Dispositio relate ad suspendendum per Praesides Congregationum effectum Determinationum publicarum benigne re~ tractetur, quaestionum autem circa ipsam Cassarum publicarum manipulationem, et respective A-signationes, ex iisdem faciendas occurrentium decisione, ad revisionem Operati Deputalionis Regnicolaris circa coordinationem Comitatuum elaborati, spectante, Legalis Comitatuum Activitas ductu Articuli 12. 1790/1. interea etiam in salvo persistat. 24. De bonificatione sequestratarum falsarum Schaedarurn. Cum Criteria, e quibus realitás Schaedarum Pieluitionalium, ac caeterarum chartaceae pecuniae specierum cognosci possit, Publici Juris haud reddantur, adeoque in receptione earundem, erroris, et ignorantiae invincibilis culpam , ac imputationem supportare nullus teneretur; saepissime autem eveniret, ut in casibus dum similes falsae Schaedae fine Bonificationis Altiori Loco substernuntur, ha.ee passim denegari soleat; Status et Ordines interea etiam, quoad chartacea pecunia voto Statuum et Ordinum Regni abrogata non fuerit, deposcente id ipsum justitia praecaveri cupiunt: ne modalilate hac Regnicolae, et imprimis Plebs Contribuens gravi damno, reique detrimento afficiantur , ideoque Gravamini huic medelam a Justitia, et benignitate Suae Majestatis Sacratissimae exorant. 25. De immunitate a vectigali Teloniali. Quamvis complures ac positivae Patriae Leges, Personas a solutione Telonii, et Tricesimarum intra ambitum Regni hujus, partiumque adnexarum exemtas, etiam relate ad merces, et pecora quaestus causa depulsa, et devectas immunitarent,et signanter ipsi quoque Cives Liberarum Regiarumque Civitatum Articulis 59. 1563. 15. 1723. 28. 1741. et 64. 1791. a solutione Telonii, et Nauli eximerentur; cum interim horum Articulorum in obversum creberrimae illegales exactiones observantur, Status et Ordines genuinum Legum praeexistentium sensum, quo nimirum Personae similes in casibus quoque quaestus a solutione Telonii, et vectigalis Tricesimalis in ipso Regno immunes esse deberent, ad praecavendos quosvis abusus, positiva et expressa Lege determinari cupiunt. 26. De Matriculis Ecclesiarum in Transsumptis fide dignis, ad Archiva Jurisdictionum reponendis. Tristis complurium Familiarum calamitas testatur, quod Jura earundem, dum Matricae Ecclesiarum seu incendii, seu alia fatilitate amnystiantur, praeprimis in quaestionibus, et eruderatione Genealogiae innumeris perplexitatibus implicita reddantur; quo igitur vicissitudinibus similibus efficaciter, occurratur, et debita cunctis Regnicolis securitas procuretur, Status, et Or)( 2 dines 1059