1825-1827 Irományok 2. • Acta Comitiorum Regni Hungariae a Serenissimo ac Potentissimo Imperatore, Hungariae, et Bohemiae Rege Francisco Primo in Liberam, Regiam Civitatem Posoniensem in diem 11. Septembris Anni 1825. indictorum. / Posonii / Typis S. Ludovici Weber / 1825-1827

1827 / 207. ülés

ACTA SESSION iS CCVII. Regni Leges, quibus cautum est, ne Regnum hoc medio Patentalium guberne­tur, manifeste impingant, tum quod reflexe ad objectum, adminiculo attacta­rum Patentalium Lusus Lotteriae, ad speciem neo asserti, Legibusque ignoti Juris Regalis elevari, et in hac qualitate stabiliri intendatur; eapropter Sta­tus et Ordines in benignis Suae Majestatis Sacratissimae assecurationibus spem firmam reponentes, ordinationes has, Legibus, et Constitutioni Regni minus consonas Clementer retractari supplicant. 19. Dc Indigenis. Indigenas nonnisi praevia inarticulatione in Concives Regni recipi, ne­que secus , aut prius, seu praerogativis Indigenatus gaudere, seu Possessorii Bonorum in Regno hoc capaces esse, Sanctio Articulorum 23. 1715. et 69» 1790. diserte perhibet; horum tamen in obversum Indigenas necdum inarti­culatos, tam ad priora, quam et praesentia Regni Comitia medio benignarum Regalium evocatos haberi, et Diplomata Indigenatus ante inarticulationem passim publicari, in comperto est; Status itaque et Ordines Jure Regni id ex­poscente , sanctionem praecitatarum Legum in eo firmius observari desiderant, ut necdum inarticulati a Jure Comitiorum arceantur, neve alii, quam qui inar­ticulati sunt, Indigenae, deinceps ad Comitia evocentur, ac caeteras Indige­natus praerogativas, possessoriaque Nobilitaria sibi vendicare valeant, verum Usque implementum praeviarum Legalium Conditionum Juribus INobilitaribus frui nec possint, atque ideo Contributioni quoque subjecti maneant. — Cum porro Legem ratio commendet * adjuncta vero temporum, quorum motivo Mathiae Decreti 6. Articulo 32. Venetae et Poloni ab Indigenatu Re­gni arcebantur desierint; Legem hanc abrogari postulant Status et Ordines. 20. De Praesidialibus Ordinationibus i Dum invalescens Praesidialium, Administrationen! Publicam Comitatuum et aliarum Jurisdictionum respicientium, et in objectis unice determinationi publicae reservatis, emanatorum Ordinum usus, praeterquam quod Lege pro­batus haud sit, naturalem illam sequelam producit, ut fiducia Jurisdictionum erga Praesides suos labefactetur, vim obligativam in Comitatibus eo minus in­ducere posset, quod Magistratus Comitatensis juxta claros Articuli 58. 1723. tenores,in obversum Determinationum per Universitatem Comitatus latarum, effectuare nihil obstringatur , ac proinde neque Determinationibus similibus Magistratus idem refragari, nec pro factis, quorum intuitu ferendarum Deter­minationum activitas Comitatibus Lege, et usu vetusto delata est, oneri re­sponsionis subjici, sed nec secus ab Universitate Statuum et Ordinum, cujus integrantem partem efficit, quaqua demum ratione avelli, aut secerni valeat, eapropter similium Praesidialium Ordinum adminiculum, velut organicae Comitatuum et aliarum Jurisdictionum consistentiae heterogeneum, ac pro casu contrariae Determinationis Publicae Authoritatem quoque Regiam com­promittens , Status et Ordines Lege interdici demisse supplicant. 1057 267 21.

Next

/
Thumbnails
Contents